pronađen 12207 Rezultati za: Qui
numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora (Liber Iob 10, 5)
ut quæras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris (Liber Iob 10, 6)
et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere (Liber Iob 10, 7)
licet hæc celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris (Liber Iob 10, 13)
si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris (Liber Iob 10, 14)
quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret (Liber Iob 10, 18)
fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum (Liber Iob 10, 19)
numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum (Liber Iob 10, 20)
numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus justificabitur (Liber Iob 11, 2)
ut ostenderet tibi secreta sapientiæ et quod multiplex esset lex ejus et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua (Liber Iob 11, 6)
excelsior cælo est et quid facies profundior inferno et unde cognosces (Liber Iob 11, 8)
si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei (Liber Iob 11, 10)