pronađen 12207 Rezultati za: Qui
ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat (Liber Iob 11, 11)
si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia (Liber Iob 11, 14)
requiesces et non erit qui te exterreat et deprecabuntur faciem tuam plurimi (Liber Iob 11, 19)
et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim hæc quæ nostis ignorat (Liber Iob 12, 3)
qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim justi simplicitas (Liber Iob 12, 4)
quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit (Liber Iob 12, 9)
in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia (Liber Iob 12, 12)
si destruxerit nemo est qui ædificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat (Liber Iob 12, 14)
apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur (Liber Iob 12, 16)
effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans (Liber Iob 12, 21)
qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis (Liber Iob 12, 22)
qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in integrum restituet (Liber Iob 12, 23)