pronađen 358 Rezultati za: Oro
ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Ahaz in sole retrorsum decem lineis et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat (Liber Isaiae 38, 8)
ut ponerem lugentibus Sion et darem eis coronam pro cinere oleum gaudii pro luctu pallium laudis pro spiritu mæroris et vocabuntur in ea fortes justitiæ plantatio Domini ad glorificandum (Liber Isaiae 61, 3)
gaudens gaudebo in Domino et exultabit anima mea in Deo meo quia induit me vestimentis salutis et indumento justitiæ circumdedit me quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis (Liber Isaiae 61, 10)
et eris corona gloriæ in manu Domini et diadema regni in manu Dei tui (Liber Isaiae 62, 3)
et dixi cum fecisset hæc omnia ad me convertere et non est reversa et vidit prævaricatrix soror ejus Juda (Liber Ieremiae 3, 7)
quia pro eo quod mœchata esset aversatrix Israël dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii et non timuit prævaricatrix Juda soror ejus sed abiit et fornicata est etiam ipsa (Liber Ieremiae 3, 8)
et in omnibus his non est reversa ad me prævaricatrix soror ejus Juda in toto corde suo sed in mendacio ait Dominus (Liber Ieremiae 3, 10)
dic regi et dominatrici humiliamini sedete quoniam descendit de capite vestro corona gloriæ vestræ (Liber Ieremiae 13, 18)
rursumque ædificabo te et ædificaberis virgo Israël adhuc ornaberis tympanis tuis et egredieris in choro ludentium (Liber Ieremiae 31, 4)
tunc lætabitur virgo in choro juvenes et senes simul et convertam luctum eorum in gaudium et consolabor eos et lætificabo a dolore suo (Liber Ieremiae 31, 13)
dixit autem ad eos Hieremias propheta audivi ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis nec celabo vos quicquam (Liber Ieremiae 42, 4)
vox clamoris de Oronaim vastitas et contritio magna (Liber Ieremiae 48, 3)