Mosaico decorativo

pronađen 1192 Rezultati za: Ope

  • juravit Dominus in superbia Jacob si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum (Prophetia Amos 8, 7)

  • propter interfectionem et propter iniquitatem in fratrem tuum Jacob operiet te confusio et peribis in æternum (Prophetia Abdiae 1, 10)

  • circumdederunt me aquæ usque ad animam abyssus vallavit me pelagus operuit caput meum (Prophetia Ionae 2, 6)

  • et operiantur saccis homines et jumenta et clament ad Dominum in fortitudine et convertatur vir a via sua mala et ab iniquitate quæ est in manibus eorum (Prophetia Ionae 3, 8)

  • et vidit Deus opera eorum quia conversi sunt a via sua mala et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis et non fecit (Prophetia Ionae 3, 10)

  • væ qui cogitatis inutile et operamini malum in cubilibus vestris in luce matutina faciunt illud quoniam contra Deum est manus eorum (Prophetia Michaeae 2, 1)

  • et confundentur qui vident visiones et confundentur divini et operient vultus suos omnes quia non est responsum Dei (Prophetia Michaeae 3, 7)

  • et properabunt gentes multæ et dicent venite ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Jacob et docebit nos de viis suis et ibimus in semitis ejus quia de Sion egredietur lex et verbum Domini de Hierusalem (Prophetia Michaeae 4, 2)

  • et perire faciam sculptilia tua et statuas tuas de medio tui et non adorabis ultra opera manuum tuarum (Prophetia Michaeae 5, 12)

  • et aspiciet inimica mea et operietur confusione quæ dicit ad me ubi est Dominus Deus tuus oculi mei videbunt in eam nunc erit in conculcationem ut lutum platearum (Prophetia Michaeae 7, 10)

  • quia replebitur terra ut cognoscat gloriam Domini quasi aquæ operientes mare (Prophetia Habacuc 2, 14)

  • quia iniquitas Libani operiet te et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominis et iniquitate terræ et civitatis et omnium habitantium in ea (Prophetia Habacuc 2, 17)


"Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes." São Padre Pio de Pietrelcina