pronađen 988 Rezultati za: Filius Isaac
dormivitque Ezechias cum patribus suis et sepelierunt eum supra sepulchra filiorum David et celebravit ejus exequias universus Juda et omnes habitatores Hierusalem regnavitque Manasses filius ejus pro eo (Liber II Paralipomenon 32, 33)
dormivit ergo Manasses cum patribus suis et sepelierunt eum in domo sua regnavitque pro eo filius ejus Amon (Liber II Paralipomenon 33, 20)
Levitis quoque ad quorum eruditionem omnis Israël sanctificabatur Domino locutus est ponite arcam in sanctuario templi quod ædificavit Salomon filius David rex Israël nequaquam enim eam ultra portabitis nunc autem ministrate Domino Deo vestro et populo ejus Israël (Liber II Paralipomenon 35, 3)
et præparate vos per domos et cognationes vestras in divisionibus singulorum sicut præcepit David rex Israël et descripsit Salomon filius ejus (Liber II Paralipomenon 35, 4)
reliqua autem verborum Joacim et abominationum ejus quas operatus est et quæ inventa sunt in eo continentur in libro regum Israël et Juda regnavitque Joachin filius ejus pro eo (Liber II Paralipomenon 36, 8)
et surrexit Josue filius Josedech et fratres ejus sacerdotes et Zorobabel filius Salathihel et fratres ejus et ædificaverunt altare Dei Israël ut offerrent in eo holocaustomata sicut scriptum est in lege Mosi viri Dei (Liber Esdrae 3, 2)
anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Hierusalem mense secundo cœperunt Zorobabel filius Salathihel et Josue filius Josedech et reliqui de fratribus eorum sacerdotes et Levitæ et omnes qui venerant de captivitate in Hierusalem et constituerunt Levitas a viginti annis et supra ut urguerent opus Domini (Liber Esdrae 3, 8)
prophetaverunt autem Aggeus propheta et Zaccharias filius Addo prophetantes ad Judæos qui erant in Judæa et Hierusalem in nomine Dei Israël (Liber Esdrae 5, 1)
tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathihel et Josue filius Josedech et cœperunt ædificare templum Dei in Hierusalem et cum eis prophetæ Dei adiuvantes eos (Liber Esdrae 5, 2)
post hæc autem verba in regno Artarxersis regis Persarum Ezras filius Sarajæ filii Azariæ filii Helciæ (Liber Esdrae 7, 1)
de filiis Phæthmoab Heliœnai filius Zareæ et cum eo ducenti viri (Liber Esdrae 8, 4)
de filiis Secheniæ filius Hiezihel et cum eo trecenti viri (Liber Esdrae 8, 5)