pronađen 4195 Rezultati za: Ejus
non est qui sustentet eam ex omnibus filiis quos genuit et non est qui adprehendat manum ejus ex omnibus filiis quos enutrivit (Liber Isaiae 51, 18)
et nunc quid mihi est hic dicit Dominus quoniam ablatus est populus meus gratis dominatores ejus inique agunt dicit Dominus et jugiter tota die nomen meum blasphematur (Liber Isaiae 52, 5)
recedite recedite exite inde pollutum nolite tangere exite de medio ejus mundamini qui fertis vasa Domini (Liber Isaiae 52, 11)
sicut obstipuerunt super te multi sic inglorius erit inter viros aspectus ejus et forma ejus inter filios hominum (Liber Isaiae 52, 14)
despectum et novissimum virorum virum dolorum et scientem infirmitatem et quasi absconditus vultus ejus et despectus unde nec reputavimus eum (Liber Isaiae 53, 3)
ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras adtritus est propter scelera nostra disciplina pacis nostræ super eum et livore ejus sanati sumus (Liber Isaiae 53, 5)
de angustia et de judicio sublatus est generationem ejus quis enarrabit quia abscisus est de terra viventium propter scelus populi mei percussit eum (Liber Isaiae 53, 8)
et dabit impios pro sepultura et divitem pro morte sua eo quod iniquitatem non fecerit neque dolus fuerit in ore ejus (Liber Isaiae 53, 9)
et Dominus voluit conterere eum in infirmitate si posuerit pro peccato animam suam videbit semen longevum et voluntas Domini in manu ejus dirigetur (Liber Isaiae 53, 10)
pro eo quod laboravit anima ejus videbit et saturabitur in scientia sua justificabit ipse justus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit (Liber Isaiae 53, 11)
lauda sterilis quæ non paris decanta laudem et hinni quæ non pariebas quoniam multi filii desertæ magis quam ejus quæ habebat virum dicit Dominus (Liber Isaiae 54, 1)
quia dominabitur tui qui fecit te Dominus exercituum nomen ejus et redemptor tuus Sanctus Israël Deus omnis terræ vocabitur (Liber Isaiae 54, 5)