pronađen 688 Rezultati za: Coram
processit spiritus et stetit coram Domino et ait ego decipiam eum cui Dominus in quo inquit decipies (Liber II Paralipomenon 18, 20)
Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his quæ ad Dominum pertinent præsidebit porro Zabadias filius Ismaël qui est dux in domo Juda super ea opera erit quæ ad regis officium pertinent habetisque magistros Levitas coram vobis confortamini et agite diligenter et erit Dominus cum bonis (Liber II Paralipomenon 19, 11)
nonne tu Deus noster interfecisti omnes habitatores terræ hujus coram populo tuo Israël et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum (Liber II Paralipomenon 20, 7)
si inruerint super nos mala gladius judicii pestilentia et fames stabimus coram domo hac in conspectu tuo in qua invocatum est nomen tuum et clamabimus ad te in tribulationibus nostris et exaudies salvosque facies (Liber II Paralipomenon 20, 9)
omnis vero Juda stabat coram Domino cum parvulis et uxoribus et liberis suis (Liber II Paralipomenon 20, 13)
Josaphat ergo et Juda et omnes habitatores Hierusalem ceciderunt proni in terram coram Domino et adoraverunt eum (Liber II Paralipomenon 20, 18)
et ambulavit in via patris sui Asa nec declinavit ab ea faciens quæ placita erant coram Domino (Liber II Paralipomenon 20, 32)
constituitque omnem populum tenentium pugiones a parte templi dextra usque ad partem templi sinistram coram altari et templo per circuitum regis (Liber II Paralipomenon 23, 10)
fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Jojadæ sacerdotis (Liber II Paralipomenon 24, 2)
cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum videbant enim multam pecuniam ingrediebatur scriba regis et quem primus sacerdos constituerat effundebantque pecuniam quæ erat in arca porro arcam reportabant ad locum suum sicque faciebant per singulos dies et congregata est infinita pecunia (Liber II Paralipomenon 24, 11)
cumque conplessent omnia opera detulerunt coram rege et Jojadæ reliquam partem pecuniæ de qua facta sunt vasa templi in ministerium et ad holocausta fialæ quoque et cetera vasa aurea et argentea et offerebantur holocausta in domo Domini jugiter cunctis diebus Jojadæ (Liber II Paralipomenon 24, 14)
corruitque Judas coram Israël et fugit in tabernacula sua (Liber II Paralipomenon 25, 22)