pronađen 688 Rezultati za: Coram
iratusque est Ozias et tenens in manu turibulum ut adoleret incensum minabatur sacerdotibus statimque orta est lepra in fronte ejus coram sacerdotibus in domo Domini super altare thymiamatis (Liber II Paralipomenon 26, 19)
fecitque quod rectum erat coram Domino juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus excepto quod non est ingressus templum Domini et adhuc populus delinquebat (Liber II Paralipomenon 27, 2)
corroboratusque est Joatham eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo (Liber II Paralipomenon 27, 6)
dimiseruntque viri bellatores prædam et universa quæ ceperant coram principibus et omni multitudine (Liber II Paralipomenon 28, 14)
filii mi nolite neglegere vos elegit Dominus ut stetis coram eo et ministretis illi colatis eum et cremetis incensum (Liber II Paralipomenon 29, 11)
cunctamque templi supellectilem quam polluerat rex Achaz in regno suo postquam prævaricatus est et ecce exposita sunt omnia coram altari Domini (Liber II Paralipomenon 29, 19)
adplicaverunt hircos pro peccato coram rege et universa multitudine inposueruntque manus suas super eos (Liber II Paralipomenon 29, 23)
si enim vos reversi fueritis ad Dominum fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis qui illos duxere captivos et revertentur in terram hanc pius enim et clemens est Dominus Deus vester et non avertet faciem suam a vobis si reversi fueritis ad eum (Liber II Paralipomenon 30, 9)
fecit ergo Ezechias universa quæ diximus in omni Juda operatusque est bonum et rectum et verum coram Domino Deo suo (Liber II Paralipomenon 31, 20)
numquid non iste est Ezechias qui destruxit excelsa illius et altaria et præcepit Judæ et Hierusalem dicens coram altari uno adorabitis et in ipso conburetis incensum (Liber II Paralipomenon 32, 12)
multi etiam deferebant hostias et sacrificia Domino Hierusalem et munera Ezechiæ regi Juda qui exaltatus est post hæc coram cunctis gentibus (Liber II Paralipomenon 32, 23)
fecit autem malum coram Domino juxta abominationes gentium quas subvertit Dominus coram filiis Israël (Liber II Paralipomenon 33, 2)