Mosaico decorativo

pronađen 3276 Rezultati za: Cor

  • et transduxit filium suum per ignem et ariolatus est et observavit auguria et fecit pythones et aruspices multiplicavit ut faceret malum coram Domino et inritaret eum (Liber II Regum 21, 6)

  • dimittam vero reliquias hereditatis meæ et tradam eas in manu inimicorum ejus eruntque in vastitate et rapina cunctis adversariis suis (Liber II Regum 21, 14)

  • eo quod fecerint malum coram me et perseveraverint inritantes me ex die qua egressi sunt patres eorum ex Ægypto usque ad diem hanc (Liber II Regum 21, 15)

  • insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis donec impleret Hierusalem usque ad os absque peccatis suis quibus peccare fecit Judam ut faceret malum coram Domino (Liber II Regum 21, 16)

  • fecitque quod placitum erat coram Domino et ambulavit per omnes vias David patris sui non declinavit ad dextram sive ad sinistram (Liber II Regum 22, 2)

  • narravitque Saphan scriba regi dicens librum dedit mihi Helcias sacerdos quem cum legisset Saphan coram rege (Liber II Regum 22, 10)

  • et perterritum est cor tuum et humiliatus es coram Domino auditis sermonibus contra locum istum et habitatores ejus quo videlicet fierent in stuporem et in maledictum et scidisti vestimenta tua et flevisti coram me et ego audivi ait Dominus (Liber II Regum 22, 19)

  • stetitque rex super gradum et percussit fœdus coram Domino ut ambularent post Dominum et custodirent præcepta ejus et testimonia et cærimonias in omni corde et in tota anima et suscitarent verba fœderis hujus quæ scripta erant in libro illo adquievitque populus pacto (Liber II Regum 23, 3)

  • similis illi non fuit ante eum rex qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo et in tota anima sua et in universa virtute sua juxta omnem legem Mosi neque post eum surrexit similis illi (Liber II Regum 23, 25)

  • et fecit malum coram Domino juxta omnia quæ fecerant patres ejus (Liber II Regum 23, 32)

  • et fecit malum coram Domino juxta omnia quæ fecerant patres ejus (Liber II Regum 23, 37)

  • factum est autem hoc per verbum Domini contra Judam ut auferret eum coram se propter peccata Manasse universa quæ fecit (Liber II Regum 24, 3)


"Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração." São Padre Pio de Pietrelcina