Mosaico decorativo

pronađen 3276 Rezultati za: Cor

  • sed ambulavit in via regum Israël insuper et filium suum consecravit transferens per ignem secundum idola gentium quæ dissipavit Dominus coram filiis Israël (Liber II Regum 16, 3)

  • et libavit libamina et fudit sanguinem pacificorum quæ obtulerat super altare (Liber II Regum 16, 13)

  • porro altare æneum quod erat coram Domino transtulit de facie templi et de loco altaris et de loco templi Domini posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem (Liber II Regum 16, 14)

  • fecitque malum coram Domino sed non sicut reges Israël qui ante eum fuerant (Liber II Regum 17, 2)

  • et consecrabant ei filios suos et filias suas per ignem et divinationibus inserviebant et auguriis et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino et inritarent eum (Liber II Regum 17, 17)

  • sed Dominum Deum vestrum timete et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum (Liber II Regum 17, 39)

  • fecitque quod erat bonum coram Domino juxta omnia quæ fecerat David pater suus (Liber II Regum 18, 3)

  • responditque eis Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer sermones hos et non ad viros qui sedent super murum ut comedant stercora sua et bibant urinam suam vobiscum (Liber II Regum 18, 27)

  • itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum et legisset eas ascendit in domum Domini et expandit eas coram Domino (Liber II Regum 19, 14)

  • factum est igitur in nocte illa venit angelus Domini et percussit castra Assyriorum centum octoginta quinque milia cumque diluculo surrexisset vidit omnia corpora mortuorum et recedens abiit (Liber II Regum 19, 35)

  • obsecro Domine memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod placitum est coram te fecerim flevit itaque Ezechias fletu magno (Liber II Regum 20, 3)

  • dixitque Esajas adferte massam ficorum quam cum adtulissent et posuissent super ulcus ejus curatus est (Liber II Regum 20, 7)


"O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas." São Padre Pio de Pietrelcina