pronađen 100 Rezultati za: Ammon

  • videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David tam Hanon quam reliquus populus miserunt mille talenta argenti ut conducerent sibi de Mesopotamia et de Syria Macha et de Suba currus et equites (Liber I Paralipomenon 19, 6)

  • conduxeruntque triginta duo milia curruum et regem Macha cum populo ejus qui cum venissent castrametati sunt e regione Medaba filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum (Liber I Paralipomenon 19, 7)

  • egressique filii Ammon direxerunt aciem juxta portam civitatis reges autem qui ad auxilium venerant separatim in agro steterunt (Liber I Paralipomenon 19, 9)

  • reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui et perrexerunt contra filios Ammon (Liber I Paralipomenon 19, 11)

  • dixitque si vicerit me Syrus auxilio eris mihi sin autem superaverint te filii Ammon ero tibi in præsidium (Liber I Paralipomenon 19, 12)

  • porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem ejus et ingressi sunt civitatem reversusque est etiam Joab in Hierusalem (Liber I Paralipomenon 19, 15)

  • videntes autem servi Adadezer se ab Israël esse superatos transfugerunt ad David et servierunt ei noluitque ultra Syria auxilium præbere filiis Ammon (Liber I Paralipomenon 19, 19)

  • factum est autem post anni circulum eo tempore quo solent reges ad bella procedere congregavit Joab exercitum et robur militiæ et vastavit terram filiorum Ammon perrexitque et obsedit Rabba porro David manebat in Hierusalem quando Joab percussit Rabba et destruxit eam (Liber I Paralipomenon 20, 1)

  • populum autem qui erat in ea eduxit et fecit super eos tribulas et trahas et ferrata carpenta transire ita ut dissicarentur et contererentur sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon et reversus est cum omni populo suo in Hierusalem (Liber I Paralipomenon 20, 3)

  • post hæc congregati sunt filii Moab et filii Ammon et cum eis de Ammanitis ad Josaphat ut pugnarent contra eum (Liber II Paralipomenon 20, 1)

  • nunc igitur ecce filii Ammon et Moab et mons Seir per quos non concessisti Israheli ut transirent quando egrediebantur de Ægypto sed declinaverunt ab eis et non interfecerunt illos (Liber II Paralipomenon 20, 10)

  • cumque cœpissent laudes canere vertit Dominus insidias eorum in semet ipsos filiorum scilicet Ammon et Moab et montis Seir qui egressi fuerant ut pugnarent contra Judam et percussi sunt (Liber II Paralipomenon 20, 22)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina