pronađen 100 Rezultati za: Ammon

  • et dixerunt ei scito quia Baalis rex filiorum Ammon misit Ismaël filium Nathaniæ percutere animam tuam et non credidit eis Godolias filius Ahicam (Liber Ieremiae 40, 14)

  • et captivas duxit Ismaël omnes reliquias populi qui erant in Masphat filias regis et universum populum qui remanserat in Masphat quos commendarat Nabuzardan princeps militiæ Godoliæ filio Ahicam et cepit eos Ismaël filius Nathaniæ et abiit ut transiret ad filios Ammon (Liber Ieremiae 41, 10)

  • Ismaël autem filius Nathaniæ fugit cum octo viris a facie Johanan et abiit ad filios Ammon (Liber Ieremiae 41, 15)

  • ad filios Ammon hæc dicit Dominus numquid filii non sunt Israël aut heres non est ei cur igitur hereditate possedit Melchom Gad et populus ejus in urbibus ejus habitavit (Liber Ieremiae 49, 1)

  • ideo ecce dies veniunt dicit Dominus et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum prœlii et erit in tumulum dissipata filiæque ejus igni succendentur et possidebit Israël possessores suos dicit Dominus (Liber Ieremiae 49, 2)

  • et post hæc reverti faciam captivos filiorum Ammon ait Dominus (Liber Ieremiae 49, 6)

  • viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon et ad Judam in Hierusalem munitissimam (Prophetia Ezechielis 21, 20)

  • et tu fili hominis propheta et dic hæc dicit Dominus Deus ad filios Ammon et ad obprobrium eorum et dices mucro mucro evaginate ad occidendum limate ut interficias et fulgeas (Prophetia Ezechielis 21, 28)

  • fili hominis pone faciem tuam contra filios Ammon et prophetabis de eis (Prophetia Ezechielis 25, 2)

  • et dices filiis Ammon audite verbum Domini Dei hæc dicit Dominus Deus pro eo quod dixisti euge euge super sanctuarium meum quia pollutum est et super terram Israël quoniam desolata est et super domum Juda quoniam ducti sunt in captivitatem (Prophetia Ezechielis 25, 3)

  • daboque Rabbath in habitaculum camelorum et filios Ammon in cubile pecorum et scietis quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 25, 5)

  • filiis orientis cum filiis Ammon et dabo eam in hereditatem ut non sit memoria ultra filiorum Ammon in gentibus (Prophetia Ezechielis 25, 10)


“Dirás tu o mais belo dos credos quando houver noite em redor de ti, na hora do sacrifício, na dor, no supremo esforço duma vontade inquebrantável para o bem. Este credo é como um relâmpago que rasga a escuridão de teu espírito e no seu brilho te eleva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina