1. locutus est Dominus ad Mosen dicens

2. loquere ad filios Israël et dices ad eos vir sive mulier cum fecerit votum ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrare

3. vino et omni quod inebriare potest abstinebunt acetum ex vino et ex qualibet alia potione et quicquid de uva exprimitur non bibent uvas recentes siccasque non comedent

4. cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur quicquid ex vinea esse potest ab uva passa usque ad acinum non comedent

5. omni tempore separationis suæ novacula non transibit super caput ejus usque ad conpletum diem quo Domino consecratur sanctus erit crescente cæsarie capitis ejus

6. omni tempore consecrationis suæ super mortuum non ingredietur

7. nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur quia consecratio Dei sui super caput ejus est

8. omnes dies separationis suæ sanctus erit Domino

9. sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo polluetur caput consecrationis ejus quod radet ilico et in eadem die purgationis suæ et rursum septima

10. in octavo autem die offeret duos turtures vel duos pullos columbæ sacerdoti in introitu fœderis testimonii

11. facietque sacerdos unum pro peccato et alterum in holocaustum et deprecabitur pro eo quia peccavit super mortuo sanctificabitque caput ejus in die illo

12. et consecrabit Domino dies separationis illius offerens agnum anniculum pro peccato ita tamen ut dies priores irriti fiant quoniam polluta est sanctificatio ejus

13. ista est lex consecrationis cum dies quos ex voto decreverat conplebuntur adducet eum ad ostium tabernaculi fœderis

14. et offeret oblationem ejus Domino agnum anniculum inmaculatum in holocaustum et ovem anniculam inmaculatam pro peccato et arietem inmaculatum hostiam pacificam

15. canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sunt oleo et lagana absque fermento uncta oleo ac libamina singulorum

16. quæ offeret sacerdos coram Domino et faciet tam pro peccato quam in holocaustum

17. arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino offerens simul canistrum azymorum et libamenta quæ ex more debentur

18. tunc radetur nazareus ante ostium tabernaculi fœderis cæsarie consecrationis suæ tolletque capillos ejus et ponet super ignem qui est subpositus sacrificio pacificorum

19. et armum coctum arietis tortamque absque fermento unam de canistro et laganum azymum unum et tradet in manibus nazarei postquam rasum fuerit caput ejus

20. susceptaque rursum ab eo elevabit in conspectu Domini et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum quod separari jussum est et femur post hæc potest bibere nazareus vinum

21. ista est lex nazarei cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suæ exceptis his quæ invenerit manus ejus juxta quod mente devoverat ita faciet ad perfectionem sanctificationis suæ

22. locutus est Dominus ad Mosen dicens

23. loquere Aaron et filiis ejus sic benedicetis filiis Israël et dicetis eis

24. benedicat tibi Dominus et custodiat te

25. ostendat Dominus faciem suam tibi et misereatur tui

26. convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem

27. invocabunt nomen meum super filios Israël et ego benedicam eis





“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina