Liber Ieremiae, 30
1. hoc verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens
1. Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens:
2. hæc dicit Dominus Deus Israël dicens scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te in libro
2. “Haec dicit Dominus, Deus Israel, dicens: Scribe tibi omnia verba, quae locutus sum ad te, in libro;
3. ecce enim dies veniunt dicit Dominus et convertam conversionem populi mei Israël et Juda ait Dominus et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum et possidebunt eam
3. ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam sortem populi mei Israel et Iudae, ait Dominus, et convertam eos ad terram, quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam”.
4. et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam
4. Et haec verba, quae locutus est Dominus ad Israel et ad Iudam:
5. quoniam hæc dicit Dominus vocem terroris audivimus formido et non est pax
5. “Quoniam haec dicit Dominus: Vocem terroris audivimus, formido et non est pax.
6. interrogate et videte si generat masculus quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum quasi parientis et conversæ sunt universæ facies in auruginem
6. Interrogate et videte, si generat masculus; quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum quasi parturientis, et conversae sunt universae facies in auruginem?
7. væ quia magna dies illa nec est similis ejus tempusque tribulationis est Jacob et ex ipso salvabitur
7. Vae, quia magna dies illa, nec est similis eius, tempusque tribulationis est Iacob, et ex ipso salvabitur.
8. et erit in die illa ait Dominus exercituum conteram jugum ejus de collo tuo et vincula illius disrumpam et non dominabuntur ei amplius alieni
8. Et erit: in die illa, ait Dominus exercituum, conteram iugum eius de collo tuo et vincula tua dirumpam; et non dominabuntur ei amplius alieni,
9. sed servient Domino Deo suo et David regi suo quem suscitabo eis
9. sed servient Domino Deo suo et David regi suo, quem suscitabo eis.
10. tu ergo ne timeas serve meus Jacob ait Dominus neque paveas Israël quia ecce ego salvo te de terra longinqua et semen tuum de terra captivitatis eorum et revertetur Jacob et quiescet et cunctis affluet et non erit quem formidet
10. Tu ergo ne timeas, serve meus Iacob, ait Dominus, neque paveas, Israel, quia ecce ego salvabo te de terra longinqua et semen tuum de terra captivitatis eorum; et revertetur Iacob et quiescet et securus erit, et non erit quem formidet;
11. quoniam tecum ego sum ait Dominus ut salvem te faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te te autem non faciam in consummationem sed castigabo te in judicio ut non tibi videaris innoxius
11. quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus, in quibus dispersi te; te autem non faciam in consummationem, sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi.
12. quia hæc dicit Dominus insanabilis fractura tua pessima plaga tua
12. Quia haec dicit Dominus: Insanabilis fractura tua, pessima plaga tua;
13. non est qui judicet judicium tuum ad alligandum curationum utilitas non est tibi
13. non est qui iudicet iudicium tuum; sunt ulceri medicamina, tibi vero cicatrix non obducitur.
14. omnes amatores tui obliti sunt tui te non quærent plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua
14. Omnes amatores tui obliti sunt tui, te non quaerunt; plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli: propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua.
15. quid clamas super contritione tua insanabilis est dolor tuus propter multitudinem iniquitatis tuæ et dura peccata tua feci hæc tibi
15. Quid clamas super contritione tua? Insanabilis est dolor tuus. Propter multitudinem iniquitatis tuae et propter dura peccata tua feci haec tibi.
16. propterea omnes qui comedunt te devorabuntur et universi hostes tui in captivitatem ducentur et qui te vastant vastabuntur cunctosque prædatores tuos dabo in prædam
16. Propterea omnes, qui comedunt te, devorabuntur, et universi hostes tui in captivitatem ducentur, et, qui te vastant, vastabuntur, cunctosque praedatores tuos dabo in praedam.
17. obducam enim cicatricem tibi et a vulneribus tuis sanabo te dicit Dominus quia Ejectam vocaverunt te Sion hæc est quæ non habebat requirentem
17. Obducam enim cicatricem tibi et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus, quia Eiectam vocaverunt te, Sion haec, quae non habebat requirentem.
18. hæc dicit Dominus ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob et tectis ejus miserebor et ædificabitur civitas in excelso suo et templum juxta ordinem suum fundabitur
18. Haec dicit Dominus: Ecce ego convertam sortem tabernaculorum Iacob et tectis eius miserebor, et aedificabitur civitas in ruinis suis, et arx in loco suo fundabitur;
19. et egredietur de eis laus voxque ludentium et multiplicabo eos et non inminuentur et glorificabo eos et non adtenuabuntur
19. et egredietur de eis laus voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non imminuentur, et glorificabo eos, et non attenuabuntur.
20. et erunt filii ejus sicut a principio et cœtus ejus coram me permanebit et visitabo adversum omnes qui tribulant eum
20. Et erunt filii eius sicut a principio, et coetus eius coram me permanebit, et visitabo adversum omnes, qui tribulant eum.
21. et erit dux ejus ex eo et princeps de medio ejus producetur et adplicabo eum et accedet ad me quis enim iste est qui adplicet cor suum ut adpropinquet mihi ait Dominus
21. Et erit dux eius ex eo, et princeps de medio eius procedet; et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est, qui pignori dabit cor suum, ut appropinquet mihi?, ait Dominus.
22. et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum
22. Et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.
23. ecce turbo Domini furor egrediens procella ruens in capite impiorum conquiescet
23. Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens; in capite impiorum conquiescet.
24. non avertet iram indignationis Dominus donec faciat et conpleat cogitationem cordis sui in novissimo dierum intellegetis ea
24. Non cessabit ab ira indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationes cordis sui; in novissimo dierum intellegetis ea.
