Mosaico decorativo

1. et factum est verbum Domini ad Hieremiam secundo cum adhuc clausus esset in atrio carceris dicens

1. Et factum est verbum Domi ni ad Ieremiam secundo, cum adhuc clausus esset in atrio custodiae, dicens:

2. hæc dicit Dominus qui facturus est Dominus et formaturus illud et paraturus Dominus nomen ejus

2. “Haec dicit Dominus, qui facturus est id, Dominus, qui formaturus est illud et paraturus, Dominus nomen eius:

3. clama ad me et exaudiam te et adnuntiabo tibi grandia et firma quæ nescis

3. Clama ad me, et exaudiam te et annuntiabo tibi grandia et inaccessibilia, quae nescis.

4. quia hæc dicit Dominus Deus Israël ad domos urbis hujus et ad domos regis Juda quæ destructæ sunt et ad munitiones et gladium

4. Quia haec dicit Dominus, Deus Israel, super domos urbis huius et ad domos regis Iudae, quae destructae sunt, pro munitionibus et pro gladio

5. venientium ut dimicent cum Chaldeis et impleant eas cadaveribus hominum quas percussi in furore meo et in indignatione mea abscondens faciem meam a civitate hac propter omnem malitiam eorum

5. venientium, ut dimicent cum Chaldaeis et impleant eas cadaveribus hominum, quos percussi in furore meo et in indignatione mea, abscondens faciem meam a civitate hac propter omnem malitiam eorum.

6. ecce ego obducam ei cicatricem et sanitatem et curabo eos et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis

6. Ecce ego obducam ei cicatricem et sanitatem et curabo eos et revelabo illis abundantiam pacis et veritatis

7. et convertam conversionem Juda et conversionem Hierusalem et ædificabo eos sicut a principio

7. et convertam sortem Iudae et sortem Israel et aedificabo eos sicut a principio.

8. et emundabo illos ab omni iniquitate sua in qua peccaverunt mihi et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum in quibus deliquerunt mihi et spreverunt me

8. Et emundabo illos ab omni iniquitate sua, in qua peccaverunt mihi, et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum, in quibus deliquerunt mihi et spreverunt me;

9. et erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in exultationem cunctis gentibus terræ quæ audierint omnia bona quæ ego facturus sum eis et pavebunt et turbabuntur in universis bonis et in omni pace quam ego faciam ei

9. et erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in exsultationem cunctis gentibus terrae, quae audierint omnia bona, quae ego facturus sum eis; et pavebunt et turbabuntur in universis bonis et in omni pace, quam ego faciam eis.

10. hæc dicit Dominus adhuc audietur in loco isto quem vos dicitis esse desertum eo quod non sit homo et jumentum in civitatibus Juda et foris Hierusalem quæ desolatæ sunt absque homine et absque habitatore et absque pecore

10. Haec dicit Dominus: Adhuc audietur in loco isto, quem vos dicitis esse desertum, eo quod non sit homo et iumentum in civitatibus Iudae et foris Ierusalem, quae desolatae sunt absque homine et absque habitatore et absque pecore,

11. vox gaudii et vox lætitiæ vox sponsi et vox sponsæ vox dicentium confitemini Domino exercituum quoniam bonus Dominus quoniam in æternum misericordia ejus et portantium vota in domum Domini reducam enim conversionem terræ sicut a principio dicit Dominus

11. vox gaudii et vox laetitiae, vox sponsi et vox sponsae, vox dicentium: “Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus, quoniam in aeternum misericordia eius”; et portantium vota in domum Domini; reducam enim sortem terrae sicut a principio, dicit Dominus.

12. hæc dicit Dominus exercituum adhuc erit in loco isto deserto absque homine et absque jumento et in cunctis civitatibus ejus habitaculum pastorum accubantium gregum

12. Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc erit in loco isto deserto, absque homine et absque iumento, et in cunctis civitatibus eius habitaculum pastorum accubantium gregum.

13. in civitatibus montuosis et in civitatibus campestribus et in civitatibus quæ ad austrum sunt et in terra Beniamin et in circuitu Hierusalem et in civitatibus Juda adhuc transibunt greges ad manum numerantis ait Dominus

13. In civitatibus montuosis et in civitatibus Sephelae et in civitatibus, quae ad austrum sunt, et in terra Beniamin et in circuitu Ierusalem et in civitatibus Iudae adhuc transibunt greges ad manum numerantis, ait Dominus.

14. ecce dies veniunt dicit Dominus et suscitabo verbum bonum quod locutus sum ad domum Israël et ad domum Juda

14. Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo verbum bonum, quod locutus sum ad domum Israel et ad domum Iudae.

15. in diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen justitiæ et faciet judicium et justitiam in terra

15. In diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen iustitiae, et faciet iudicium et iustitiam in terra.

16. in diebus illis salvabitur Juda et Hierusalem habitabit confidenter et hoc est quod vocabit eam Dominus justus noster

16. In diebus illis salvabitur Iuda, et Ierusalem habitabit confidenter; et hoc est nomen, quod vocabit eam: Dominus iustitia nostra.

17. quia hæc dicit Dominus non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israël

17. Quia haec dicit Dominus: Non interibit de David vir, qui sedeat super thronum domus Israel;

18. et de sacerdotibus et Levitis non interibit vir a facie mea qui offerat holocaustomata et incendat sacrificium et cædat victimas cunctis diebus

18. et de sacerdotibus Levitis non interibit vir a facie mea, qui offerat holocautomata et incendat sacrificium et caedat victimas omnibus diebus”.

19. et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens

19. Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens:

20. hæc dicit Dominus si irritum fieri potest pactum meum cum die et pactum meum cum nocte ut non sit dies et nox in tempore suo

20. “Haec dicit Dominus: Si irritum potest fieri pactum meum cum die et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et nox in tempore suo,

21. et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus et Levitæ et sacerdotes ministri mei

21. et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo, ut non sit ex eo filius, qui regnet in throno eius, et cum Levitis sacerdotibus ministris meis.

22. sicuti numerari non possunt stellæ cæli et metiri harena maris sic multiplicabo semen David servi mei et Levitas ministros meos

22. Sicuti enumerari non possunt stellae caeli et metiri arena maris, sic multiplicabo semen David servi mei et Levitas ministros meos”.

23. et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens

23. Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens:

24. numquid non vidisti quid populus hic locutus sit dicens duæ cognationes quas elegerat Dominus abiectæ sunt et populum meum despexerunt eo quod non sit ultra gens coram eis

24. “Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit dicens: “Duae cognationes, quas elegerat Dominus, abiectae sunt”, et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis?

25. hæc dicit Dominus si pactum meum inter diem et noctem et leges cælo et terræ non posui

25. Haec dicit Dominus: Si pactum meum inter diem et noctem et leges caelo et terrae non posui,

26. equidem et semen Jacob et David servi mei proiciam ut non adsumam de semine ejus principes seminis Abraham et Isaac et Jacob reducam enim conversionem eorum et miserebor eis

26. equidem et semen Iacob et David servi mei proiciam, ut non assumam de semine eius principes seminis Abraham et Isaac et Iacob; reducam enim sortem eorum et miserebor eis”.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.