Mosaico decorativo

1. et factum est in anno illo in principio regni Sedeciæ regis Juda in anno quarto in mense quinto dixit ad me Ananias filius Azur propheta de Gabaon in domo Domini coram sacerdotibus et omni populo dicens

1. Et factum est in anno illo, in principio regni Sedeciae regis Iudae, in anno quarto in mense quinto, dixit ad me Hananias filius Azur propheta de Gabaon in domo Domini coram sacerdotibus et omni populo dicens:

2. hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël contrivi jugum regis Babylonis

2. “Haec dicit Domi nus exercituum, Deus Israel: Contrivi iugum regis Babylonis.

3. adhuc duo anni dierum et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa Domini quæ tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto et transtulit ea in Babylonem

3. Adhuc duo anni dierum, et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa domus Domini, quae tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto et transtulit ea in Babylonem.

4. et Jechoniam filium Joachim regem Juda et omnem transmigrationem Judæ qui ingressi sunt in Babylonem ego convertam ad locum istum ait Dominus conteram enim jugum regis Babylonis

4. Et Iechoniam filium Ioachim regem Iudae et omnem transmigrationem Iudae, qui ingressi sunt in Babylonem, ego convertam ad locum istum, ait Dominus; conteram enim iugum regis Babylonis”.

5. et dixit Hieremias propheta ad Ananiam prophetam in oculis sacerdotum et in oculis omnis populi qui stabant in domo Domini

5. Et dixit Ieremias propheta ad Hananiam prophetam in oculis sacerdotum et in oculis omnis populi, qui stabat in domo Domini,

6. et ait Hieremias propheta amen sic faciat Dominus suscitet Dominus verba tua quæ prophetasti ut referantur vasa in domum Domini et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum

6. et ait Ieremias propheta: “Amen, sic faciat Dominus! Suscitet Dominus verba tua, quae prophetasti, ut referantur vasa in domum Domini et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum.

7. verumtamen audi verbum hoc quod ego loquor in auribus tuis et in auribus universi populi

7. Verumtamen audi verbum hoc, quod ego loquor in auribus tuis et in auribus universi populi:

8. prophetæ qui fuerunt ante me et te ab initio et prophetaverunt super terras multas et super regna magna de prœlio et de adflictione et de fame

8. Prophetae, qui fuerunt ante me et ante te ab initio et prophetaverunt super terras multas et super regna magna de proelio et de afflictione et de peste;

9. propheta qui vaticinatus est pacem cum venerit verbum ejus scietur propheta quem misit Dominus in veritate

9. propheta, qui vaticinatur pacem, cum venerit verbum eius, scietur propheta, quem misit Dominus in veritate”.

10. et tulit Ananias propheta catenam de collo Hieremiæ prophetæ et confregit eam

10. Et tulit Hananias propheta iugum de collo Ieremiae prophetae et confregit illud;

11. et ait Ananias in conspectu omnis populi dicens hæc dicit Dominus sic confringam jugum Nabuchodonosor regis Babylonis post duos annos dierum de collo omnium gentium

11. et ait Hananias in conspectu omnis populi dicens: “Haec dicit Dominus: Sic confringam iugum Nabuchodonosor regis Babylonis post duos annos dierum de collo omnium gentium”. Et abiit Ieremias propheta in viam suam.

12. et abiit Hieremias prophetes in viam suam et factum est verbum Domini ad Hieremiam postquam confregit Ananias propheta catenam de collo Hieremiæ prophetæ dicens

12. Et factum est verbum Domini ad Ieremiam, postquam confregit Hananias propheta iugum de collo Ieremiae prophetae, dicens:

13. vade et dices Ananiæ hæc dicit Dominus catenas ligneas contrivisti et facies pro eis catenas ferreas

13. “Vade et dices Hananiae: Haec dicit Dominus: Iuga lignea contrivisti et facies pro eis iuga ferrea.

14. quia hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël jugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis et servient ei insuper et bestias terræ dedi ei

14. Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Iugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum, ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis, et servient ei; insuper et bestias terrae dedi ei”.

15. et dixit Hieremias propheta ad Ananiam prophetam audi Anania non misit te Dominus et tu confidere fecisti populum istum in mendacio

15. Et dixit Ieremias propheta ad Hananiam prophetam: “Audi, Hanania! Non misit te Dominus, et tu confidere fecisti populum istum in mendacio.

16. idcirco hæc dicit Dominus ecce emittam te a facie terræ hoc anno morieris adversum Dominum enim locutus es

16. Idcirco haec dicit Dominus: Ecce emittam te a facie terrae; hoc anno morieris, adversum enim Dominum praevaricationem locutus es”.

17. et mortuus est Ananias propheta in anno illo mense septimo

17. Et mortuus est Hananias propheta in anno illo, mense septimo.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.