Evangelium secundum Matthaeum, 5
1. videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli ejus
1. Videns autem turbas, ascendit in montem; et cum sedisset, ac cesserunt ad eum discipuli eius;
2. et aperiens os suum docebat eos dicens
2. et aperiens os suum docebat eos dicens:
3. beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum cælorum
3. “Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
4. beati mites quoniam ipsi possidebunt terram
4. Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.
5. beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur
5. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.
6. beati qui esuriunt et sitiunt justitiam quoniam ipsi saturabuntur
6. Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur.
7. beati misericordes quia ipsi misericordiam consequentur
7. Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur.
8. beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt
8. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
9. beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur
9. Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.
10. beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam quoniam ipsorum est regnum cælorum
10. Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
11. beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me
11. Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me.
12. gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in cælis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos
12. Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis; sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.
13. vos estis sal terræ quod si sal evanuerit in quo sallietur ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus
13. Vos estis sal terrae; quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus.
14. vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra montem posita
14. Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita;
15. neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt
15. neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt.
16. sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in cælis est
16. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est.
17. nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere sed adimplere
17. Nolite putare quoniam veni solvere Legem aut Prophetas; non veni solvere, sed adimplere.
18. amen quippe dico vobis donec transeat cælum et terra jota unum aut unus apex non præteribit a lege donec omnia fiant
18. Amen quippe dico vobis: Donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant.
19. qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno cælorum qui autem fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno cælorum
19. Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum.
20. dico enim vobis quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et Pharisæorum non intrabitis in regnum cælorum
20. Dico enim vobis: Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum.
21. audistis quia dictum est antiquis non occides qui autem occiderit reus erit judicio
21. Audistis quia dictum est antiquis: “Non occides; qui autem occiderit, reus erit iudicio”.
22. ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit judicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio qui autem dixerit fatue reus erit gehennæ ignis
22. Ego autem dico vobis: Omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio; qui autem dixerit fratri suo: “Racha”, reus erit concilio; qui autem dixerit: “Fatue”, reus erit gehennae ignis.
23. si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te
23. Si ergo offeres munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te,
24. relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliare fratri tuo et tunc veniens offers munus tuum
24. relinque ibi munus tuum ante altare et vade, prius, reconciliare fratri tuo et tunc veniens offer munus tuum.
25. esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo ne forte tradat te adversarius judici et judex tradat te ministro et in carcerem mittaris
25. Esto consentiens adversario tuo cito, dum es in via cum eo, ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat te ministro, et in carcerem mittaris.
26. amen dico tibi non exies inde donec reddas novissimum quadrantem
26. Amen dico tibi: Non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.
27. audistis quia dictum est antiquis non mœchaberis
27. Audistis quia dictum est: "Non moechaberis".
28. ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam jam mœchatus est eam in corde suo
28. Ego autem dico vobis: Omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo.
29. quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam
29. Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.
30. et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam
30. Et si dextera manus tua scandalizat te, abscide eam et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum abeat in gehennam.
31. dictum est autem quicumque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudii
31. Dictum est autem: “Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii”.
32. ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam mœchari et qui dimissam duxerit adulterat
32. Ego autem dico vobis: Omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari; et, qui dimissam duxerit, adulterat.
33. iterum audistis quia dictum est antiquis non pejerabis reddes autem Domino juramenta tua
33. Iterum audistis quia dictum est antiquis: "Non periurabis; reddes autem Domino iuramenta tua".
34. ego autem dico vobis non jurare omnino neque per cælum quia thronus Dei est
34. Ego autem dico vobis: Non iurare omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est,
35. neque per terram quia scabillum est pedum ejus neque per Hierosolymam quia civitas est magni Regis
35. neque per terram, quia scabellum est pedum eius, neque per Hierosolymam, quia civitas est magni Regis;
36. neque per caput tuum juraveris quia non potes unum capillum album facere aut nigrum
36. neque per caput tuum iuraveris, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum.
37. sit autem sermo vester est est non non quod autem his abundantius est a malo est
37. Sit autem sermo vester: “Est, est”, “Non, non”; quod autem his abundantius est, a Malo est.
38. audistis quia dictum est oculum pro oculo et dentem pro dente
38. Audistis quia dictum est: "Oculum pro oculo et dentem pro dente".
39. ego autem dico vobis non resistere malo sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua præbe illi et alteram
39. Ego autem dico vobis: Non resistere malo; sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram;
40. et ei qui vult tecum judicio contendere et tunicam tuam tollere remitte ei et pallium
40. et ei, qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere, remitte ei et pallium;
41. et quicumque te angariaverit mille passus vade cum illo alia duo
41. et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo duo.
42. qui petit a te da ei et volenti mutuari a te ne avertaris
42. Qui petit a te, da ei; et volenti mutuari a te, ne avertaris.
43. audistis quia dictum est diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum
43. Audistis quia dictum est: "Diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum".
44. ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos
44. Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros et orate pro persequentibus vos,
45. ut sitis filii Patris vestri qui in cælis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super justos et iniustos
45. ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est, quia solem suum oriri facit super malos et bonos et pluit super iustos et iniustos.
46. si enim diligatis eos qui vos diligunt quam mercedem habebitis nonne et publicani hoc faciunt
46. Si enim dilexeritis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habetis? Nonne et publicani hoc faciunt?
47. et si salutaveritis fratres vestros tantum quid amplius facitis nonne et ethnici hoc faciunt
47. Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? Nonne et ethnici hoc faciunt?
48. estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester cælestis perfectus est
48. Estote ergo vos perfecti, sicut Pater vester caelestis perfectus est.
