Mosaico decorativo

1. initium evangelii Jesu Christi Filii Dei

1. Initium evangelii Iesu Christi Filii Dei.

2. sicut scriptum est in Esaja propheta ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui præparabit viam tuam

2. Sicut scriptum est in Isaia propheta: “Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam;

3. vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas ejus

3. vox clamantis in deserto: “Parate viam Domini, rectas facite semitas eius””,

4. fuit Johannes in deserto baptizans et prædicans baptismum pænitentiæ in remissionem peccatorum

4. fuit Ioannes Baptista in deserto praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum.

5. et egrediebatur ad illum omnis Judææ regio et Hierosolymitæ universi et baptizabantur ab illo in Jordane flumine confitentes peccata sua

5. Et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua.

6. et erat Johannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa lumbos ejus et lucustas et mel silvestre edebat

6. Et erat Ioannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos eius, et locustas et mel silvestre edebat.

7. et prædicabat dicens venit fortior me post me cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum ejus

7. Et praedicabat dicens: “Venit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius.

8. ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto

8. Ego baptizavi vos aqua; ille vero baptizabit vos in Spiritu Sancto”.

9. et factum est in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ et baptizatus est in Jordane ab Johanne

9. Et factum est in diebus illis, venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Ioanne.

10. et statim ascendens de aqua vidit apertos cælos et Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso

10. Et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem in ipsum;

11. et vox facta est de cælis tu es Filius meus dilectus in te conplacui

11. et vox facta est de caelis: “Tu es Filius meus dilectus; in te complacui”.

12. et statim Spiritus expellit eum in desertum

12. Et statim Spiritus expellit eum in desertum.

13. et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli ministrabant illi

13. Et erat in deserto quadraginta diebus et tentabatur a Satana; eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.

14. postquam autem traditus est Johannes venit Jesus in Galilæam prædicans evangelium regni Dei

14. Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium Dei

15. et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei pænitemini et credite evangelio

15. et dicens: “Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; paenitemini et credite evangelio”.

16. et præteriens secus mare Galilææ vidit Simonem et Andream fratrem ejus mittentes retia in mare erant enim piscatores

16. Et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem Simonis mittentes in mare; erant enim piscatores.

17. et dixit eis Jesus venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum

17. Et dixit eis Iesus: “Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum”.

18. et protinus relictis retibus secuti sunt eum

18. Et protinus, relictis retibus, secuti sunt eum.

19. et progressus inde pusillum vidit Jacobum Zebedæi et Johannem fratrem ejus et ipsos in navi conponentes retia

19. Et progressus pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, et ipsos in navi componentes retia,

20. et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercennariis secuti sunt eum

20. et statim vocavit illos. Et, relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis, abierunt post eum.

21. et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos

21. Et ingrediuntur Capharnaum. Et statim sabbatis ingressus synagogam docebat.

22. et stupebant super doctrina ejus erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribæ

22. Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae.

23. et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit

23. Et statim erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo; et exclamavit

24. dicens quid nobis et tibi Jesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei

24. dicens: “Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio qui sis: Sanctus Dei”.

25. et comminatus est ei Jesus dicens obmutesce et exi de homine

25. Et comminatus est ei Iesus dicens: “Obmutesce et exi de homine!”.

26. et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eo

26. Et discerpens eum spiritus immundus et exclamans voce magna exivit ab eo.

27. et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quæ doctrina hæc nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et obœdiunt ei

27. Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: “Quidnam est hoc? Doctrina nova cum potestate; et spiritibus immundis imperat, et oboediunt ei”.

28. et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ

28. Et processit rumor eius statim ubique in omnem regionem Galilaeae.

29. et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreæ cum Jacobo et Johanne

29. Et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Ioanne.

30. decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de illa

30. Socrus autem Simonis decumbebat febricitans; et statim dicunt ei de illa.

31. et accedens elevavit eam adprehensa manu ejus et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis

31. Et accedens elevavit eam apprehensa manu; et dimisit eam febris, et ministrabat eis.

32. vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et dæmonia habentes

32. Vespere autem facto, cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes;

33. et erat omnis civitas congregata ad januam

33. et erat omnis civitas congregata ad ianuam.

34. et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et dæmonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum

34. Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa eiecit et non sinebat loqui daemonia, quoniam sciebant eum.

35. et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat

35. Et diluculo valde mane surgens egressus est et abiit in desertum locum ibique orabat.

36. et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant

36. Et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant;

37. et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quærunt te

37. et cum invenissent eum, dixerunt ei: “Omnes quaerunt te!”.

38. et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi prædicem ad hoc enim veni

38. Et ait illis: “Eamus alibi in proximos vicos, ut et ibi praedicem: ad hoc enim veni”.

39. et erat prædicans in synagogis eorum et omni Galilæa et dæmonia eiciens

39. Et venit praedicans in synagogis eorum per omnem Galilaeam et daemonia eiciens.

40. et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare

40. Et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flectens et dicens ei: “Si vis, potes me mundare”.

41. Jesus autem misertus ejus extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare

41. Et misertus extendens manum suam tetigit eum et ait illi: “Volo, mundare!”;

42. et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus est

42. et statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.

43. et comminatus ei statim ejecit illum

43. Et infremuit in eum statimque eiecit illum

44. et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quæ præcepit Moses in testimonium illis

44. et dicit ei: “Vide, nemini quidquam dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, quae praecepit Moyses, in testimonium illis”.

45. at ille egressus cœpit prædicare et diffamare sermonem ita ut jam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique

45. At ille egressus coepit praedicare multum et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifesto in civitatem introire, sed foris in desertis locis erat; et conveniebant ad eum undique.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.