Mosaico decorativo

1. in illo tempore abiit Jesus sabbato per sata discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas et manducare

1. In illo tempore abiit Iesus sabbatis per sata; discipuli autem eius esurierunt et coeperunt vellere spicas et manducare.

2. Pharisæi autem videntes dixerunt ei ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis

2. Pharisaei autem videntes dixerunt ei: “Ecce discipuli tui faciunt, quod non licet facere sabbato”.

3. at ille dixit eis non legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erant

3. At ille dixit eis: “Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant?

4. quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibus

4. Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit, quod non licebat ei edere neque his, qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus?

5. aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt

5. Aut non legistis in Lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt?

6. dico autem vobis quia templo major est hic

6. Dico autem vobis quia templo maior est hic.

7. si autem sciretis quid est misericordiam volo et non sacrificium numquam condemnassetis innocentes

7. Si autem sciretis quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”, numquam condemnassetis innocentes.

8. dominus est enim Filius hominis etiam sabbati

8. Dominus est enim Filius hominis sabbati”.

9. et cum inde transisset venit in synagogam eorum

9. Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum;

10. et ecce homo manum habens aridam et interrogabant eum dicentes si licet sabbatis curare ut accusarent eum

10. et ecce homo manum habens aridam. Et interrogabant eum dicentes: “Licet sabbatis curare?”, ut accusarent eum.

11. ipse autem dixit illis quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam et si ceciderit hæc sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam

11. Ipse autem dixit illis: “Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam et, si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam?

12. quanto magis melior est homo ove itaque licet sabbatis benefacere

12. Quanto igitur melior est homo ove! Itaque licet sabbatis bene facere”.

13. tunc ait homini extende manum tuam et extendit et restituta est sanitati sicut altera

13. Tunc ait homini: “Extende manum tuam”. Et extendit, et restituta est sana sicut altera.

14. exeuntes autem Pharisæi consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent

14. Exeuntes autem pharisaei consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent.

15. Jesus autem sciens recessit inde et secuti sunt eum multi et curavit eos omnes

15. Iesus autem sciens secessit inde. Et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes

16. et præcepit eis ne manifestum eum facerent

16. et comminatus est eis, ne manifestum eum facerent,

17. ut adimpleretur quod dictum est per Esajam prophetam dicentem

17. ut adimpleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem:

18. ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animæ meæ ponam spiritum meum super eum et judicium gentibus nuntiabit

18. “Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene placuit animae meae; ponam Spiritum meum super eum, et iudicium gentibus nuntiabit.

19. non contendet neque clamabit neque audiet aliquis in plateis vocem ejus

19. Non contendet neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem eius.

20. harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet donec eiciat ad victoriam judicium

20. Arundinem quassatam non confringet et linum fumigans non exstinguet, donec eiciat ad victoriam iudicium;

21. et in nomine ejus gentes sperabunt

21. et in nomine eius gentes sperabunt”.

22. tunc oblatus est ei dæmonium habens cæcus et mutus et curavit eum ita ut loqueretur et videret

22. Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus et mutus, et curavit eum, ita ut mutus loqueretur et videret.

23. et stupebant omnes turbæ et dicebant numquid hic est Filius David

23. Et stupebant omnes turbae et dicebant: “Numquid hic est filius David?”.

24. Pharisæi autem audientes dixerunt hic non eicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum

24. Pharisaei autem audientes dixerunt: “Hic non eicit daemones nisi in Beelzebul, principe daemonum”.

25. Jesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis omne regnum divisum contra se desolatur et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit

25. Sciens autem cogitationes eorum dixit eis: “Omne regnum divisum contra se desolatur, et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit.

26. et si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est quomodo ergo stabit regnum ejus

26. Et si Satanas Satanam eicit, adversus se divisus est; quomodo ergo stabit regnum eius?

27. et si ego in Beelzebub eicio dæmones filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi judices erunt vestri

27. Et si ego in Beelzebul eicio daemones, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices erunt vestri.

28. si autem ego in Spiritu Dei eicio dæmones igitur pervenit in vos regnum Dei

28. Si autem in Spiritu Dei ego eicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei.

29. aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa ejus diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiat

29. Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem? Et tunc domum illius diripiet.

30. qui non est mecum contra me est et qui non congregat mecum spargit

30. Qui non est mecum, contra me est; et, qui non congregat mecum, spargit.

31. ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus Spiritus autem blasphemia non remittetur

31. Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.

32. et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei neque in hoc sæculo neque in futuro

32. Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro.

33. aut facite arborem bonam et fructum ejus bonum aut facite arborem malam et fructum ejus malum siquidem ex fructu arbor agnoscitur

33. Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum: si quidem ex fructu arbor agnoscitur.

34. progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali ex abundantia enim cordis os loquitur

34. Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur.

35. bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro profert mala

35. Bonus homo de bono thesauro profert bona, et malus homo de malo thesauro profert mala.

36. dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die judicii

36. Dico autem vobis: Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii:

37. ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis

37. ex verbis enim tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis”.

38. tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisæis dicentes magister volumus a te signum videre

38. Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisaeis dicentes: “Magister, volumus a te signum videre”.

39. qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum quærit et signum non dabitur ei nisi signum Jonæ prophetæ

39. Qui respondens ait illis: “Generatio mala et adultera signum requirit; et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae.

40. sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus

40. Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus.

41. viri ninevitæ surgent in judicio cum generatione ista et condemnabunt eam quia pænitentiam egerunt in prædicatione Jonæ et ecce plus quam Jona hic

41. Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam, quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae; et ecce plus quam Iona hic!

42. regina austri surget in judicio cum generatione ista et condemnabit eam quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis et ecce plus quam Salomon hic

42. Regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis; et ecce plus quam Salomon hic!

43. cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca arida quærens requiem et non invenit

43. Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit.

44. tunc dicit revertar in domum meam unde exivi et veniens invenit vacantem scopis mundatam et ornatam

44. Tunc dicit: “Revertar in domum meam unde exivi”; et veniens invenit vacantem, scopis mundatam et ornatam.

45. tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus sic erit et generationi huic pessimæ

45. Tunc vadit et assumit secum septem alios spiritus nequiores se, et intrantes habitant ibi; et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae”.

46. adhuc eo loquente ad turbas ecce mater ejus et fratres stabant foris quærentes loqui ei

46. Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater et fratres eius stabant foris quaerentes loqui ei.

47. dixit autem ei quidam ecce mater tua et fratres tui foris stant quærentes te

47. Dixit autem ei quidam: “Ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes loqui tecum”.

48. at ipse respondens dicenti sibi ait quæ est mater mea et qui sunt fratres mei

48. At ille respondens dicenti sibi ait: “Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei?”.

49. et extendens manum in discipulos suos dixit ecce mater mea et fratres mei

49. Et extendens manum suam in discipulos suos dixit: “Ecce mater mea et fratres mei.

50. quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in cælis est ipse meus et frater et soror et mater est

50. Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater et soror et mater est”.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.