Evangelium secundum Matthaeum, 24
1. et egressus Jesus de templo ibat et accesserunt discipuli ejus ut ostenderent ei ædificationes templi
1. Et egressus Iesus de templo ibat, et accesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei aedificationes templi;
2. ipse autem respondens dixit eis videtis hæc omnia amen dico vobis non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur
2. ipse autem respondens dixit eis: “Non videtis haec omnia? Amen dico vobis: Non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruetur”.
3. sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando hæc erunt et quod signum adventus tui et consummationis sæculi
3. Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes: “Dic nobis: Quando haec erunt, et quod signum adventus tui et consummationis saeculi?”.
4. et respondens Jesus dixit eis videte ne quis vos seducat
4. Et respondens Iesus dixit eis: “Videte, ne quis vos seducat.
5. multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent
5. Multi enim venient in nomine meo dicentes: “Ego sum Christus”, et multos seducent.
6. audituri autem estis prœlia et opiniones prœliorum videte ne turbemini oportet enim hæc fieri sed nondum est finis
6. Audituri enim estis proelia et opiniones proeliorum. Videte, ne turbemini; oportet enim fieri, sed nondum est finis.
7. consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiæ et fames et terræmotus per loca
7. Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt fames et terrae motus per loca;
8. hæc autem omnia initia sunt dolorum
8. haec autem omnia initia sunt dolorum.
9. tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum
9. Tunc tradent vos in tribulationem et occident vos, et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
10. et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem
10. Et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem;
11. et multi pseudoprophetæ surgent et seducent multos
11. et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos.
12. et quoniam abundabit iniquitas refrigescet caritas multorum
12. Et, quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum;
13. qui autem permanserit usque in finem hic salvus erit
13. qui autem permanserit usque in finem, hic salvus erit.
14. et prædicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio
14. Et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet consummatio.
15. cum ergo videritis abominationem desolationis quæ dicta est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit intellegat
15. Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intellegat:
16. tunc qui in Judæa sunt fugiant ad montes
16. tunc qui in Iudaea sunt, fugiant ad montes;
17. et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua
17. qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua;
18. et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam
18. et, qui in agro, non revertatur tollere pallium suum.
19. væ autem prægnatibus et nutrientibus in illis diebus
19. Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus!
20. orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato
20. Orate autem, ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato:
21. erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet
21. erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet.
22. et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi
22. Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro; sed propter electos breviabuntur dies illi.
23. tunc si quis vobis dixerit ecce hic Christus aut illic nolite credere
23. Tunc si quis vobis dixerit: “Ecce hic Christus” aut: “Hic”, nolite credere.
24. surgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi
24. Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi.
25. ecce prædixi vobis
25. Ecce praedixi vobis.
26. si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire ecce in penetrabilibus nolite credere
26. Si ergo dixerint vobis: “Ecce in deserto est”, nolite exire; “Ecce in penetralibus”, nolite credere;
27. sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis
27. sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidentem, ita erit adventus Filii hominis.
28. ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilæ
28. Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae.
29. statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellæ cadent de cælo et virtutes cælorum commovebuntur
29. Statim autem post tribulationem dierum illorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur.
30. et tunc parebit signum Filii hominis in cælo et tunc plangent omnes tribus terræ et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate
30. Et tunc parebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria multa;
31. et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos ejus a quattuor ventis a summis cælorum usque ad terminos eorum
31. et mittet angelos suos cum tuba magna, et congregabunt electos eius a quattuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum.
32. ab arbore autem fici discite parabolam cum jam ramus ejus tener fuerit et folia nata scitis quia prope est æstas
32. Ab arbore autem fici discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas.
33. ita et vos cum videritis hæc omnia scitote quia prope est in januis
33. Ita et vos, cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in ianuis.
34. amen dico vobis quia non præteribit hæc generatio donec omnia hæc fiant
34. Amen dico vobis: Non praeteribit haec generatio, donec omnia haec fiant.
35. cælum et terra transibunt verba vero mea non præteribunt
35. Caelum et terra transibunt, verba vero mea non praeteribunt.
36. de die autem illa et hora nemo scit neque angeli cælorum nisi Pater solus
36. De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum neque Filius, nisi Pater solus.
37. sicut autem in diebus Nœ ita erit et adventus Filii hominis
37. Sicut enim dies Noe, ita erit adventus Filii hominis.
38. sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Nœ
38. Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo introivit in arcam Noe,
39. et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis
39. et non cognoverunt, donec venit diluvium et tulit omnes, ita erit et adventus Filii hominis.
40. tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur
40. Tunc duo erunt in agro: unus assumitur, et unus relinquitur;
41. duæ molentes in mola una adsumetur et una relinquetur
41. duae molentes in mola: una assumitur, et una relinquitur.
42. vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit
42. Vigilate ergo, quia nescitis qua die Dominus vester venturus sit.
43. illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam
43. Illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam.
44. ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est
44. Ideo et vos estote parati, quia, qua nescitis hora, Filius hominis venturus est.
45. quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore
45. Quis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis cibum in tempore?
46. beatus ille servus quem cum venerit dominus ejus invenerit sic facientem
46. Beatus ille servus, quem cum venerit dominus eius, invenerit sic facientem.
47. amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum
47. Amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum.
48. si autem dixerit malus servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire
48. Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: “Moram facit dominus meus venire”,
49. et cœperit percutere conservos suos manducet autem et bibat cum ebriis
49. et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriis,
50. veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat
50. veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et in hora, qua ignorat,
51. et dividet eum partemque ejus ponet cum hypocritis illic erit fletus et stridor dentium
51. et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis; illic erit fletus et stridor dentium.
