Mosaico decorativo

1. tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo

1. Tunc Iesus ductus est in de sertum a Spiritu, ut tentaretur a Diabolo.

2. et cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit

2. Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit.

3. et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant

3. Et accedens tentator dixit ei: “Si Filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant”.

4. qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei

4. Qui respondens dixit: “Scriptum est: "Non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei"”.

5. tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi

5. Tunc assumit eum Diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi

6. et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum

6. et dicit ei: “Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: "Angelis suis mandabit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum"”.

7. ait illi Jesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum

7. Ait illi Iesus: “Rursum scriptum est: "Non tentabis Dominum Deum tuum"”.

8. iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum

8. Iterum assumit eum Diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum

9. et dixit illi hæc tibi omnia dabo si cadens adoraveris me

9. et dicit illi: “Haec tibi omnia dabo, si cadens adoraveris me”.

10. tunc dicit ei Jesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies

10. Tunc dicit ei Iesus: “Vade, Satanas! Scriptum est enim: "Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies"”.

11. tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei

11. Tunc reliquit eum Diabolus, et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei.

12. cum autem audisset quod Johannes traditus esset secessit in Galilæam

12. Cum autem audisset quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilaeam.

13. et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim

13. Et relicta Nazareth, venit et habitavit in Capharnaum maritimam

14. ut adimpleretur quod dictum est per Esajam prophetam

14. in finibus Zabulon et Nephthali, ut impleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem:

15. terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Jordanen Galilææ gentium

15. “Terra Zabulon et terra Nephthali, ad viam maris, trans Iordanem, Galilaea gentium;

16. populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis

16. populus, qui sedebat in tenebris, lucem vidit magnam, et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis”.

17. exinde cœpit Jesus prædicare et dicere pænitentiam agite adpropinquavit enim regnum cælorum

17. Exinde coepit Iesus praedicare et dicere: “Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum”.

18. ambulans autem juxta mare Galilææ vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem ejus mittentes rete in mare erant enim piscatores

18. Ambulans autem iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare; erant enim piscatores.

19. et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum

19. Et ait illis: “Venite post me, et faciam vos piscatores hominum”.

20. at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum

20. At illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum.

21. et procedens inde vidit alios duos fratres Jacobum Zebedæi et Johannem fratrem ejus in navi cum Zebedæo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eos

21. Et procedens inde vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua; et vocavit eos.

22. illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum

22. Illi autem statim, relicta navi et patre suo, secuti sunt eum.

23. et circumibat Jesus totam Galilæam docens in synagogis eorum et prædicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo

23. Et circumibat Iesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo.

24. et abiit opinio ejus in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui dæmonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos

24. Et abiit opinio eius in totam Syriam; et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, et lunaticos et paralyticos, et curavit eos.

25. et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa et Decapoli et Hierosolymis et Judæa et de trans Jordanen

25. Et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanem.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.