Liber Genesis, 7
1. dixitque Dominus ad eum ingredere tu et omnis domus tua arcam te enim vidi justum coram me in generatione hac
2. ex omnibus animantibus mundis tolle septena septena masculum et feminam de animantibus vero non mundis duo duo masculum et feminam
3. sed et de volatilibus cæli septena septena masculum et feminam ut salvetur semen super faciem universæ terræ
4. adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terræ
5. fecit ergo Nœ omnia quæ mandaverat ei Dominus
6. eratque sescentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram
7. et ingressus est Nœ et filii ejus uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii
8. de animantibus quoque mundis et inmundis et de volucribus et ex omni quod movetur super terram
9. duo et duo ingressa sunt ad Nœ in arcam masculus et femina sicut præceperat Deus Nœ
10. cumque transissent septem dies aquæ diluvii inundaverunt super terram
11. anno sescentesimo vitæ Nœ mense secundo septimodecimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ et cataractæ cæli apertæ sunt
12. et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus
13. in articulo diei illius ingressus est Nœ et Sem et Ham et Jafeth filii ejus uxor illius et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam
14. ipsi et omne animal secundum genus suum universaque jumenta in genus suum et omne quod movetur super terram in genere suo cunctumque volatile secundum genus suum universæ aves omnesque volucres
15. ingressæ sunt ad Nœ in arcam bina et bina ex omni carne in qua erat spiritus vitæ
16. et quæ ingressa sunt masculus et femina ex omni carne introjerunt sicut præceperat ei Deus et inclusit eum Dominus de foris
17. factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatæ sunt aquæ et elevaverunt arcam in sublime a terra
18. vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terræ porro arca ferebatur super aquas
19. et aquæ prævaluerunt nimis super terram opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo
20. quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat
21. consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram volucrum animantium bestiarum omniumque reptilium quæ reptant super terram universi homines
22. et cuncta in quibus spiraculum vitæ est in terra mortua sunt
23. et delevit omnem substantiam quæ erat super terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam volucres cæli et deleta sunt de terra remansit autem solus Nœ et qui cum eo erant in arca
24. obtinueruntque aquæ terras centum quinquaginta diebus