Mosaico decorativo

1. Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos eius.

1. Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum eius.

2. Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel et impendebantur in eo per dies singulos similæ artabæ duodecim, et oves quadraginta, vinique amphoræ sex.

2. Erat autem Daniel conviva regis et honoratus super omnes amicos eius.

3. Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex Quare non adoras Bel?

3. Erat quoque idolum nomine Bel apud Babylonios, ct impendebantur in eo per dies singulos similae artabae duodecim et oves quadraginta vinique metretae sex.

4. Qui respondens, ait ei Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit caëlum, et terram, et habet potestatem omnis carnis.

4. Rex quoque colebat eum et ibat per singulos dies adorare eum; porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex: “Quare non adoras Bel?”.

5. Et dixit rex ad eum Non videtur tibi esse Bel vivens Deus? An non vides quanta comedat, et bibat quotidie?

5. Qui respondens ait ei: “Quia non colo idola manufacta sed viventem Deum, qui creavit caelum et terram et habet potestatem omnis carnis”.

6. Et ait Daniel arridens Ne erres rex. iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus æreus, neque comedit aliquando.

6. Et dixit ad eum rex: “Non tibi videtur esse Bel vivens deus? An non vides, quanta comedat et bibat cotidie?”.

7. Et iratus rex vocavit sacerdotes eius, et ait eis Nisi dixeritis mihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini.

7. Et ait Daniel arridens: “Ne erres, rex; iste enim intrinsecus luteus est et forinsecus aereus, neque comedit neque bibit aliquando”.

8. Si autem ostenderitis, quoniam Bel comedat hæc, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi Fiat iuxta verbum tuum.

8. Et iratus rex vocavit sacerdotes eius et ait eis: “Nisi dixeritis mihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini;

9. Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel.

9. si autem ostenderitis quoniam Bel comedat haec, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel”. Et dixit Daniel regi: “Fiat iuxta verbum tuum”.

10. Et dixerunt sacerdotes Bel Ecce nos egredimur foras et tu rex pone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo

10. Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus et parvulis et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Belis.

11. et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos.

11. Et dixerunt sacerdotes Belis: “Ecce nos egredimur foras; et tu, rex, affer escas et vinum miscens pone et claude ostium et signa anulo tuo;

12. Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea.

12. et, cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel, qui mentitus est adversum nos”.

13. Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel præcepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege et egressi clauserunt ostium et signantes annulo regis abierunt.

13. Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum et per illum ingrediebantur semper et devorabant ea.

14. Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum et comederunt omnia, et biberunt.

14. Factum est igitur, postquam egressi sunt illi, et rex posuit cibos ante Bel; et praecepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem et cribraverunt per totum templum coram rege solo et egressi clauserunt ostium et signantes anulo regis abierunt.

15. Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo.

15. Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam et uxores et filii eorum et comederunt omnia et biberunt.

16. Et ait rex Salvane sunt signacula, Daniel? Qui respondit Salva, rex.

16. Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo;

17. Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna Magnus es Bel, et non est apud te dolus quisquam.

17. et ait rex: “Salvane sunt signa, Daniel?”. Qui respondit: “Salva, rex”.

18. Et risit Daniel et tenuit regem ne ingrederetur intro et dixit Ecce pavimentum, animadverte cuius vestigia sint hæc.

18. Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: “Magnus es, Bel, et non est apud te dolus quisquam”.

19. Et dixit rex Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium. Et iratus est rex.

19. Et risit Daniel et tenuit regem, ne ingrederetur intro, et dixit: “Ecce pavimentum; animadverte, cuius vestigia sunt haec”.

20. Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quæ ingrediebantur, et consumebant quæ erant super mensam.

20. Et dixit rex: “Video vestigia virorum et mulierum et infantium”. Et iratus est rex.

21. Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis qui subvertit eum, et templum eius.

21. Tunc apprehendit sacerdotes et uxores et filios eorum, et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quae ingrediebantur et consumebant, quae erant super mensam.

22. Et erat draco magnus in loco illo, et colebant eum Babylonii.

22. Occidit ergo illos rex et tradidit Bel in potestate Danieli, qui subvertit eum et templum eius.

23. Et dixit rex Danieli Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit Deus vivens adora ergo eum.

23. Et erat draco magnus, et colebant eum Babylonii.

24. Dixitque Daniel Dominum Deum meum adoro quia ipse est Deus vivens iste autem non est Deus vivens.

24. Et dixit rex Danieli: “Non potes dicere quia iste non sit deus vivens; adora ergo eum”.

25. Tu autem rex da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio, et fuste. Et ait rex Do tibi.

25. Dixitque Daniel: “Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens.

26. Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit Ecce quem colebatis.

26. Tu autem, rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio et fuste”. Et ait rex: “Do tibi”.

27. Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer et congregati adversum regem, dixerunt Iudæus factus est rex Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit.

27. Tulit ergo Daniel picem et adipem et pilos et coxit pariter; fecitque massas et dedit in os draconis et, cum comedisset, diruptus est draco. Et dixit: “Ecce quae colebatis”.

28. Et dixerunt cum venissent ad regem Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam.

28. Cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer et congregati adversum regem dixerunt: “Iudaeus factus est rex; Bel destruxit, draconem interfecit et sacerdotes occidit”.

29. Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer et necessitate compulsus tradidit eis Danielem.

29. Et dixerunt, cum venissent ad regem: “Trade nobis Danielem; alioquin interficiemus te et domum tuam”.

30. Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex.

30. Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer et, necessitate compulsus, tradidit eis Danielem.

31. Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et duæ oves et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem.

31. Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex.

32. Erat autem Habacuc propheta in Iudæa, et ipse coxerat pulmentum, et intriverat panes in alveolo et ibat in campum ut ferret messoribus.

32. Porro in lacu erant septem leones, et dabantur eis cotidie duo corpora et duae oves; et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem.

33. Dixitque Angelus Domini ad Habacuc Fer prandium, quod habes, in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum.

33. Erat autem Abacuc propheta in Iudaea et ipse coxerat pulmentum et intriverat panes in alveolo et ibat in campum, ut ferret messoribus.

34. Et dixit Habacuc Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio.

34. Dixitque angelus Domini ad Abacuc: “Fer prandium, quod habes, in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum”.

35. Et apprehendit eum Angelus Domini in vertice eius, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui.

35. Et dixit Abacuc: “Domine, Babylonem non vidi et lacum nescio”.

36. Et clamavit Habacuc, dicens Daniel serve Dei, tolle prandium, quod misit tibi Deus.

36. Et apprehendit eum angelus Domini in vertice eius et portavit eum capillo capitis sui posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui.

37. Et ait Daniel Recordatus es mei Deus, et non dereliquisti diligentes te.

37. Et clamavit Abacuc dicens: “Daniel, Daniel, tolle prandium, quod misit tibi Deus”.

38. Surgensque Daniel comedit. Porro Angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo.

38. Et ait Daniel: “Recordatus es enim mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te”.

39. Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem et venit ad lacum, et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum.

39. Surgensque Daniel comedit. Porro angelus Dei restituit Abacuc confestim in loco suo.

40. Et exclamavit voce magna rex, dicens Magnus es Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum.

40. Venit ergo rex die septima, ut lugeret Danielem; et venit ad lacum et introspexit, et ecce Daniel sedens.

41. Porro illos, qui perditionis eius causa fuerant, intromisit in lacum, et devorati sunt in momento coram eo.

41. Et exclamavit rex voce magna dicens: “Magnus es, Domine, Deus Danielis, et non est alius praeter te”.

42. Tunc rex ait Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis quia ipse est Salvator, faciens signa, et mirabilia in terra qui liberavit Danielem de lacu leonum.

42. Porro illos, qui perditionis eius causa fuerant, intromisit in lacum; et devorati sunt in momento coram eo.



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.