Mosaico decorativo

1. Heliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum et ait illi accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc in manu tua et vade in Ramoth Galaad

1. Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum et ait illi: “Accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc in manu tua et vade in Ramoth Galaad.

2. cumque veneris illuc videbis Hieu filium Josaphat filii Namsi et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum et introduces interius cubiculum

2. Cumque veneris illuc, videbis Iehu filium Iosaphat filii Namsi et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum et introduces interius cubiculum.

3. tenensque lenticulam olei fundes super caput ejus et dices hæc dicit Dominus unxi te regem super Israël aperiesque ostium et fugies et non ibi subsistes

3. Tenensque lenticulam olei fundes super caput eius et dices: “Haec dicit Dominus: Unxi te regem super Israel”. Aperiesque ostium et fugies et non ibi subsistes”.

4. abiit ergo adulescens puer prophetæ Ramoth Galaad

4. Abiit ergo adulescens puer prophetae Ramoth Galaad

5. et ingressus est ecce autem principes exercitus sedebant et ait verbum mihi ad te princeps dixitque Hieu ad quem ex omnibus nobis at ille dixit ad te o princeps

5. et ingressus est. Ecce autem principes exercitus sedebant, et ait: “Verbum mihi ad te, princeps”. Dixitque Iehu: “Ad quem ex omnibus nobis?”. At ille dixit: “Ad te, o princeps”.

6. et surrexit et ingressus est cubiculum at ille fudit oleum super caput ejus et ait hæc dicit Dominus Deus Israël unxi te regem super populum Domini Israël

6. Et surrexit et ingressus est cubiculum. At ille fudit oleum super caput eius et ait: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Unxi te regem super populum Domini, super Israel.

7. et percuties domum Ahab domini tui ut ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum et sanguinem omnium servorum Domini de manu Hiezabel

7. Percuties domum Achab domini tui, ut ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum et sanguinem omnium servorum Domini de manu Iezabel.

8. perdamque omnem domum Ahab et interficiam de Ahab mingentem ad parietem et clausum et novissimum in Israël

8. Perdamque omnem domum Achab et interficiam de Achab quidquid masculini sexus et impuberem et puberem in Israel.

9. et dabo domum Ahab sicut domum Hieroboam filii Nabath et sicut domum Baasa filii Ahia

9. Et dabo domum Achab sicut domum Ieroboam filii Nabat et sicut domum Baasa filii Ahiae.

10. Hiezabel quoque comedent canes in agro Hiezraël nec erit qui sepeliat eam aperuitque ostium et fugit

10. Iezabel quoque comedent canes in agro Iezrahel, nec erit qui sepeliat eam”. Aperuitque ostium et fugit.

11. Hieu autem egressus est ad servos domini sui qui dixerunt ei rectene sunt omnia quid venit insanus iste ad te qui ait eis nostis hominem et quid locutus sit

11. Iehu autem egressus est ad servos domini sui, qui dixerunt ei: “Rectene sunt omnia? Quid venit insanus iste ad te?”. Qui ait eis: “Nostis hominem et loquelam eius”.

12. at illi responderunt falsum est sed magis narra nobis qui ait eis hæc et hæc locutus est mihi et ait hæc dicit Dominus unxi te regem super Israël

12. At illi responderunt: “Mendacium! Narra nobis!”. Qui ait eis: “Haec et haec locutus est mihi dicens: “Haec dicit Dominus: Unxi te regem super Israel””.

13. festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus ejus in similitudinem tribunalis et cecinerunt tuba atque dixerunt regnavit Hieu

13. Festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus eius super structuram graduum et cecinerunt tuba atque dixerunt: “Regnavit Iehu!”.

14. coniuravit ergo Hieu filius Josaphat filii Namsi contra Joram porro Joram obsederat Ramoth Galaad ipse et omnis Israël contra Azaël regem Syriæ

14. Coniuravit ergo Iehu filius Iosaphat filii Namsi contra Ioram. Porro Ioram defenderat Ramoth Galaad ipse et omnis Israel contra Hazael regem Syriae

15. et reversus fuerat ut curaretur in Hiezraël propter vulnera quia percusserant eum Syri prœliantem contra Azaël regem Syriæ dixitque Hieu si placet vobis nemo egrediatur profugus de civitate ne vadat et nuntiet in Hiezraël

15. et reversus fuerat, ut curaretur in Iezrahel propter vulnera, quia percusserant eum Syri proeliantem contra Hazael regem Syriae. Dixitque Iehu: “Si placet vobis, nemo egrediatur profugus de civitate, ne vadat et nuntiet in Iezrahel”.

16. et ascendit et profectus est in Hiezraël Joram enim ægrotabat ibi et Ahazia rex Juda descenderat ad visitandum Joram

16. Et ascendit et profectus est in Iezrahel; Ioram enim aegrotabat ibi, et Ochozias rex Iudae descenderat ad visitandum Ioram.

17. igitur speculator qui stabat super turrem Hiezraël vidit globum Hieu venientis et ait video ego globum dixitque Joram tolle currum et mitte in occursum eorum et dicat vadens rectene sunt omnia

17. Igitur speculator, qui stabat super turrim Iezrahel, vidit globum Iehu venientis et ait: “Video ego globum”. Dixitque Ioram: “Tolle equitem et mitte in occursum eorum, et dicat vadens: “Rectene sunt omnia?””.

18. abiit igitur qui ascenderat currum in occursum ejus et ait hæc dicit rex pacata sunt omnia dixitque ei Hieu quid tibi et paci transi et sequere me nuntiavit quoque speculator dicens venit nuntius ad eos et non revertitur

18. Abiit igitur, qui ascenderat equum in occursum eius, et ait: “Haec dicit rex: Pacatane sunt omnia?”. Dixitque ei Iehu: “Quid tibi et paci? Transi et sequere me”. Nuntiavit quoque speculator dicens: “Venit nuntius ad eos et non revertitur”.

19. misit etiam currum equorum secundum venitque ad eos et ait hæc dicit rex num pax est et ait Hieu quid tibi et paci transi et sequere me

19. Misit etiam equitem secundum; venitque ad eos et ait: “Haec dicit rex: Num pax est?”. Et ait Iehu: “Quid tibi et paci? Transi et sequere me”.

20. nuntiavit autem speculator dicens venit usque ad eos et non revertitur est autem incessus quasi incessus Hieu filii Namsi præceps enim graditur

20. Nuntiavit autem speculator dicens: “Venit usque ad eos et non revertitur. Est autem incessus quasi incessus Iehu filii Namsi; praeceps enim graditur”.

21. et ait Joram junge currum junxeruntque currum ejus et egressus est Joram rex Israël et Ahazias rex Juda singuli in curribus suis egressique sunt in occursum Hieu et invenerunt eum in agro Naboth Hiezrahelitis

21. Et ait Ioram: “Iunge currum!”. Iunxeruntque currum eius, et egressus est Ioram rex Israel et Ochozias rex Iudae singuli in curribus suis. Egressique sunt in occursum Iehu et invenerunt eum in agro Naboth Iezrahelitis.

22. cumque vidisset Joram Hieu dixit pax est Hieu at ille respondit quæ pax adhuc fornicationes Hiezabel matris tuæ et veneficia ejus multa vigent

22. Cumque vidisset Ioram Iehu, dixit: “Estne pax, Iehu?”. At ille respondit: “Quae pax? Adhuc fornicationes Iezabel matris tuae et veneficia eius multa vigent!”.

23. convertit autem Joram manum suam et fugiens ait ad Ahaziam insidiæ Ahazia

23. Convertit autem Ioram manum suam et fugiens ait ad Ochoziam: “Insidiae, Ochozia!”.

24. porro Hieu tetendit arcum manu et percussit Joram inter scapulas et egressa est sagitta per cor ejus statimque corruit in curru suo

24. Porro Iehu tetendit arcum manu et percussit Ioram inter scapulas. Et egressa est sagitta per cor eius; statimque corruit in curru suo.

25. dixitque Hieu ad Baddacer ducem tolle proice eum in agro Naboth Hiezrahelitæ memini enim quando ego et tu sedentes in curru sequebamur Ahab patrem hujus quod Dominus onus hoc levaverit super eum dicens

25. Dixitque Iehu ad Badacer ducem: “Tolle, proice eum in agro Naboth Iezrahelitae! Memento enim: ego et tu eramus cum his, qui vectabantur gemini post Achab patrem huius, quando Dominus onus hoc levavit super eum dicens:

26. si non pro sanguine Naboth et pro sanguine filiorum ejus quem vidi heri ait Dominus reddam tibi in agro isto dicit Dominus nunc igitur tolle proice eum in agro juxta verbum Domini

26. “Pro sanguine Naboth et pro sanguine filiorum eius, quem vidi heri, ait Dominus, reddam tibi in agro isto, dicit Dominus”. Nunc igitur tolle, proice eum in agro iuxta verbum Domini”.

27. Ahazias autem rex Juda videns hoc fugit per viam domus horti persecutusque est eum Hieu et ait etiam hunc percutite in curru suo in ascensu Gaber qui est juxta Jeblaam qui fugit in Mageddo et mortuus est ibi

27. Ochozias autem rex Iudae videns hoc fugit per viam Bethgan; persecutusque est eum Iehu et ait: “Etiam hunc percutite!”. Et percusserunt eum in curru suo in ascensu Gaver, qui est iuxta Ieblaam. Qui fugit in Mageddo et mortuus est ibi.

28. et inposuerunt eum servi ejus super currum suum et tulerunt Hierusalem sepelieruntque in sepulchro cum patribus suis in civitate David

28. Et imposuerunt eum servi eius super currum suum et tulerunt Ierusalem sepelieruntque in sepulcro cum patribus suis in civitate David.

29. anno undecimo Joram filii Ahab rege Ahazia super Judam

29. Anno undecimo Ioram filii Achab regnavit Ochozias super Iudam.

30. venit Hieu Hiezraël porro Hiezabel introitu ejus audito depinxit oculos suos stibio et ornavit caput suum et respexit per fenestram

30. Venit Iehu Iezrahel. Porro Iezabel, introitu eius audito, depinxit oculos suos stibio et ornavit caput suum et respexit per fenestram 31 ingredientem Iehu per portam et ait: “Numquid pax esse potest Zamri, qui interfecit dominum suum?”.

31. ingredientem Hieu per portam et ait numquid pax esse potest Zamri qui interfecit dominum suum

31.

32. levavitque Hieu faciem suam ad fenestram et ait quæ est ista et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi

32. Levavitque Iehu faciem suam ad fenestram et ait: “Quis est mecum, quisnam?”. Et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi.

33. at ille dixit eis præcipitate eam deorsum et præcipitaverunt eam aspersusque est sanguine paries et equorum ungulæ qui conculcaverunt eam

33. At ille dixit eis: “Praecipitate eam deorsum!”. Et praecipitaverunt eam; aspersusque est sanguine paries et equi, qui conculcaverunt eam.

34. cumque ingressus esset et comederet bibissetque ait ite videte maledictam illam et sepelite eam quia filia regis est

34. Cumque ingressus esset, ut comederet biberetque, ait: “Ite, videte maledictam illam et sepelite eam, quia filia regis est”.

35. cumque issent ut sepelirent eam non invenerunt nisi calvariam et pedes et summas manus

35. Cumque issent, ut sepelirent eam, non invenerunt nisi calvariam et pedes et summas manus.

36. reversique nuntiaverunt ei et ait Hieu sermo Domini est quem locutus est per servum suum Heliam Thesbiten dicens in agro Hiezraël comedent canes carnes Hiezabel

36. Reversique nuntiaverunt ei. Et ait Iehu: “Sermo Domini est, quem locutus est per servum suum Eliam Thesbiten dicens: In agro Iezrahel comedent canes carnes Iezabel;

37. et erunt carnes Hiezabel sicut stercus super faciem terræ in agro Hiezraël ita ut prætereuntes dicant hæcine est illa Hiezabel

37. et erit cadaver Iezabel sicut stercus super faciem terrae in agro Iezrahel, ita ut non dicatur: “Haeccine est illa Iezabel””.



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.