Mosaico decorativo

1. duodecim annorum erat Manasses cum regnare cœpisset et quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Aphsiba

1. Duodecim annorum erat Manasses, cum regnare coe pisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Haphsiba.

2. fecitque malum in conspectu Domini juxta idola gentium quas delevit Dominus a facie filiorum Israël

2. Fecitque malum in conspectu Domini iuxta abominationes gentium, quas delevit Dominus a facie filiorum Israel.

3. conversusque est et ædificavit excelsa quæ dissipaverat Ezechias pater ejus et erexit aras Baal et fecit lucos sicut fecerat Ahab rex Israël et adoravit omnem militiam cæli et coluit eam

3. Conversusque est et aedificavit excelsa, quae dissipaverat Ezechias pater eius, et erexit aras Baal et fecit palum, sicut fecerat Achab rex Israel, et adoravit omnem militiam caeli et coluit eam.

4. extruxitque aras in domo Domini de qua dixit Dominus in Hierusalem ponam nomen meum

4. Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus: “In Ierusalem ponam nomen meum”.

5. et extruxit altaria universæ militiæ cæli in duobus atriis templi Domini

5. Et exstruxit altaria universae militiae caeli in duobus atriis templi Domini

6. et transduxit filium suum per ignem et ariolatus est et observavit auguria et fecit pythones et aruspices multiplicavit ut faceret malum coram Domino et inritaret eum

6. et traduxit filium suum per ignem et hariolatus est et observavit auguria et constituit pythones et haruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino et irritaret eum.

7. posuit quoque idolum luci quem fecerat in templo Domini super quo locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium ejus in templo hoc et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël ponam nomen meum in sempiternum

7. Posuit quoque palum Aserae, quem fecerat, in templo, super quo locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium eius: “In templo hoc et in Ierusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum;

8. et ultra non faciam commoveri pedem Israël de terra quam dedi patribus eorum sic tamen si custodierint opere omnia quæ præcepi eis et universam legem quam mandavit eis servus meus Moses

8. et ultra non faciam commoveri pedem Israel de terra, quam dedi patribus eorum, sic tamen si custodierint opere omnia, quae praecepi eis, et universam legem, quam mandavit eis servus meus Moyses”.

9. illi vero non audierunt sed seducti sunt a Manasse ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israël

9. Illi vero non audierunt, sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum plus quam gentes, quas contrivit Dominus a facie filiorum Israel.

10. locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum dicens

10. Locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum dicens:

11. quia fecit Manasses rex Juda abominationes istas pessimas super omnia quæ fecerunt Amorrei ante eum et peccare fecit etiam Judam in inmunditiis suis

11. “Quia fecit Manasses rex Iudae abominationes istas pessimas super omnia, quae fecerunt Amorraei ante eum, et peccare fecit etiam Iudam in idolis suis,

12. propterea hæc dicit Dominus Deus Israël ecce ego inducam mala super Hierusalem et Judam ut quicumque audierit tinniant ambæ aures ejus

12. propterea haec dicit Dominus, Deus Israel: Ecce ego inducam mala super Ierusalem et Iudam, ut quicumque audierit, tinniant ambae aures eius.

13. et extendam super Hierusalem funiculum Samariæ et pondus domus Ahab et delebo Hierusalem sicut deleri solent tabulæ delens vertam et ducam crebrius stilum super faciem ejus

13. Et extendam super Ierusalem funiculum Samariae et pondus domus Achab et extergam Ierusalem sicut qui extergit vas, extergit et convertit super faciem eius.

14. dimittam vero reliquias hereditatis meæ et tradam eas in manu inimicorum ejus eruntque in vastitate et rapina cunctis adversariis suis

14. Et proiciam reliquias hereditatis meae et tradam eas in manu inimicorum eius; eruntque in vastitate et rapina cunctis adversariis suis,

15. eo quod fecerint malum coram me et perseveraverint inritantes me ex die qua egressi sunt patres eorum ex Ægypto usque ad diem hanc

15. eo quod fecerint malum coram me et perseveraverint irritantes me ex die, qua egressi sunt patres eorum ex Aegypto, usque ad diem hanc”.

16. insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis donec impleret Hierusalem usque ad os absque peccatis suis quibus peccare fecit Judam ut faceret malum coram Domino

16. Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Ierusalem usque ad summum, absque peccatis suis, quibus peccare fecit Iudam, ut faceret malum coram Domino.

17. reliqua autem sermonum Manasse et universa quæ fecit et peccatum ejus quod peccavit nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda

17. Reliqua autem gestorum Manasse et universa, quae fecit, et peccatum eius, quod peccavit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae?

18. dormivitque Manasses cum patribus suis et sepultus est in horto domus suæ in horto Aza et regnavit Amon filius ejus pro eo

18. Dormivitque Manasses cum patribus suis et sepultus est in horto domus suae, in horto Oza; et regnavit Amon filius eius pro eo.

19. viginti et duo annorum erat Amon cum regnare cœpisset duobusque annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Mesallemeth filia Arus de Jethba

19. Viginti et duo annorum erat Amon, cum regnare coepisset, duobusque annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Mesallemeth filia Harus de Ieteba.

20. fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses pater ejus

20. Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater eius,

21. et ambulavit in omni via per quam ambulaverat pater ejus servivitque inmunditiis quibus servierat pater suus et adoravit eas

21. et ambulavit in omni via, per quam ambulaverat pater eius; servivitque idolis, quibus servierat pater suus, et adoravit ea.

22. et dereliquit Dominum Deum patrum suorum et non ambulavit in via Domini

22. Et dereliquit Dominum, Deum patrum suorum et non ambulavit in via Domini.

23. tetenderuntque ei insidias servi sui et interfecerunt regem in domo sua

23. Tetenderuntque ei insidias servi sui et interfecerunt regem in domo sua;

24. percussit autem populus terræ omnes qui coniuraverant contra regem Amon et constituerunt sibi regem Josiam filium ejus pro eo

24. percussit autem populus terrae omnes, qui coniuraverant contra regem Amon, et constituerunt sibi regem Iosiam filium eius pro eo.

25. reliqua autem sermonum Amon quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda

25. Reliqua autem gestorum Amon, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae?

26. sepelieruntque eum in sepulchro suo in horto Aza et regnavit Josias filius ejus pro eo

26. Sepelieruntque eum in sepulcro suo in horto Oza; et regnavit Iosias filius eius pro eo.



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.