Mosaico decorativo

1. quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum et plorabo die et nocte interfectos filiæ populi mei

1. Quis dabit mihi in solitudine deversorium viatorum, et de relinquam populum meum et recedam ab eis? Quia omnes adulteri sunt, coetus praevaricatorum.

2. quis dabit me in solitudine diversorium viatorum et derelinquam populum meum et recedam ab eis quia omnes adulteri sunt cœtus prævaricatorum

2. “Et tenderunt linguam suam quasi arcum; mendacium, et non veritas, invaluit in terra, quia de malo ad malum egressi sunt et me non cognoverunt, dicit Dominus.

3. et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis confortati sunt in terra quia de malo ad malum egressi sunt et me non cognoverunt dicit Dominus

3. Unusquisque se a proximo suo custodiat et in omni fratre suo non habeat fiduciam, quia omnis frater supplantat, et omnis amicus fraudulenter incedit,

4. unusquisque se a proximo suo custodiat et in omni fratre suo non habeat fiduciam quia omnis frater subplantans subplantabit et omnis amicus fraudulenter incedet

4. et vir fratrem suum decipit, et veritatem non loquuntur; docuerunt enim linguam suam loqui mendacium, inique egerunt, noluerunt converti.

5. et vir fratrem suum deridebit et veritatem non loquentur docuerunt enim linguam suam loqui mendacium ut inique agerent laboraverunt

5. Iniuria super iniuriam, dolus super dolum. Renuerunt scire me”, dicit Dominus.

6. habitatio tua in medio doli in dolo rennuerunt scire me dicit Dominus

6. Propterea haec dicit Dominus exercituum: “Ecce ego conflabo et probabo eos; quid enim aliud faciam filiae populi mei?

7. propterea hæc dicit Dominus exercituum ecce ego conflabo et probabo eos quid enim aliud faciam a facie filiæ populi mei

7. Sagitta vulnerans lingua eorum; dolum locuta est in ore suo: pacem cum amico suo loquitur et occulte ponit ei insidias.

8. sagitta vulnerans lingua eorum dolum locuta est in ore suo pacem cum amico suo loquitur et occulte ponit ei insidias

8. Numquid super his non visitabo eos, dicit Dominus, aut in gente huiusmodi non ulciscetur anima mea?”.

9. numquid super his non visitabo dicit Dominus aut in gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea

9. Super montes assumam fletum ac lamentum et super pascua deserti planctum, quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens, et non audiunt vocem gregis; a volucre caeli usque ad pecora transmigraverunt, recesserunt.

10. super montes adsumam fletum ac lamentum et super speciosa deserti planctum quoniam incensa sunt eo quod non sit vir pertransiens et non audierunt vocem possidentis a volucre cæli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt

10. “Et dabo Ierusalem in acervos arenae et cubilia thoum, et civitates Iudae dabo in desolationem, eo quod non sit habitator”.

11. et dabo Hierusalem in acervos harenæ et cubilia draconum et civitates Juda dabo in desolationem eo quod non sit habitator

11. Quis est vir sapiens, qui intellegat hoc, et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud: Quare perierit terra, exusta sit quasi desertum, eo quod non sit qui pertranseat?

12. quis est vir sapiens qui intellegat hoc et ad quem verbum oris Domini fiat ut adnuntiet istud quare perierit terra exusta sit quasi desertum eo quod non sit qui pertranseat

12. Et dixit Dominus: “Quia dereliquerunt legem meam, quam dedi eis, et non audierunt vocem meam et non ambulaverunt in ea;

13. et dixit Dominus quia dereliquerunt legem meam quam dedi eis et non audierunt vocem meam et non ambulaverunt in ea

13. et abierunt post pravitatem cordis sui et post Baalim, quos didicerunt a patribus suis”.

14. et abierunt post pravitatem cordis sui et post Baalim quos didicerunt a patribus suis

14. Idcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “Ecce ego cibabo populum istum absinthio et potum dabo eis aquam fellis;

15. idcirco hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego cibabo eos populum istum absinthio et potum dabo eis aquam fellis

15. et dispergam eos in gentibus, quas non noverunt ipsi et patres eorum, et mittam post eos gladium, donec consumantur.

16. et dispergam eos in gentibus quas non noverunt ipsi et patres eorum et mittam post eos gladium donec consumantur

16. Haec dicit Dominus exercituum: Attendite et vocate lamentatrices, et veniant; et ad eas, quae sapientes sunt, mittite, et properent!”.

17. hæc dicit Dominus exercituum contemplamini et vocate lamentatrices et veniant et ad eas quæ sapientes sunt mittite et properent

17. Festinent et assumant super nos lamentum: deducant oculi nostri lacrimas, et palpebrae nostrae defluant aquis.

18. festinent et adsumant super nos lamentum deducant oculi nostri lacrimas et palpebræ nostræ defluant aquis

18. Quia vox lamentationis audita est de Sion: “Quomodo vastati sumus et confusi vehementer, quia dereliquimus terram, quoniam deiecta sunt tabernacula nostra”.

19. quia vox lamentationis audita est de Sion quomodo vastati sumus et confusi vehementer quia dereliquimus terram quoniam dejecta sunt tabernacula nostra

19. Audite ergo, mulieres, verbum Domini; et assumant aures vestrae sermonem oris eius, et docete filias vestras lamentum, et unaquaeque proximam suam planctum.

20. audite ergo mulieres verbum Domini et adsumat auris vestra sermonem oris ejus et docete filias vestras lamentum et unaquæque proximam suam planctum

20. Quia ascendit mors per fenestras nostras, ingressa est domos nostras, disperdere parvulos deforis, iuvenes de plateis.

21. quia ascendit mors per fenestras nostras ingressa est domos nostras disperdere parvulos de foris juvenes de plateis

21. Loquere. Haec dicit Dominus: “Et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis et quasi manipulus post tergum metentis, et non est qui colligat”.

22. loquere hæc dicit Dominus et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis et quasi fænum post tergum metentis et non est qui colligat

22. Haec dicit Dominus: “Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis;

23. hæc dicit Dominus non glorietur sapiens in sapientia sua et non glorietur fortis in fortitudine sua et non glorietur dives in divitiis suis

23. sed in hoc glorietur, qui gloriatur: scire et nosse me, quia ego sum Dominus, qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra; haec enim placent mihi, ait Dominus.

24. sed in hoc glorietur qui gloriatur scire et nosse me quia ego sum Dominus qui facio misericordiam et judicium et justitiam in terra hæc enim placent mihi ait Dominus

24. Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et visitabo super omnem, qui circumcisum habet praeputium,

25. ecce dies veniunt dicit Dominus et visitabo super omnem qui circumcisum habet præputium

25. super Aegyptum et super Iudam et super Edom et super filios Ammon et super Moab et super omnes, qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto, quia omnes gentes habent praeputium, omnis autem domus Israel incircumcisi sunt corde”.

26. super Ægyptum et super Judam et super Edom et super filios Ammon et super Moab et super omnes qui adtonsi sunt in comam habitantes in deserto quia omnes gentes habent præputium omnis autem domus Israël incircumcisi sunt corde

26.



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.