Mosaico decorativo

1. ad filios Ammon hæc dicit Dominus numquid filii non sunt Israël aut heres non est ei cur igitur hereditate possedit Melchom Gad et populus ejus in urbibus ejus habitavit

1. Ad filios Ammon. Haec dicit Dominus: “Numquid filii non sunt Israel, aut heres non est ei? Cur igitur hereditate possedit Melchom Gad, et populus eius in urbibus eius habitavit?

2. ideo ecce dies veniunt dicit Dominus et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum prœlii et erit in tumulum dissipata filiæque ejus igni succendentur et possidebit Israël possessores suos dicit Dominus

2. Ideo ecce dies veniunt, dicit Dominus, et auditum faciam super Rabba filiorum Ammon fremitum proelii; et erit in tumulum dissipata, filiaeque eius igni succendentur, et possidebit Israel possessores suos, ait Dominus.

3. ulula Esebon quoniam vastata est Ahi clamate filiæ Rabbath accingite vos ciliciis plangite et circuite per sepes quia Melchom in transmigratione ducetur sacerdotes ejus et principes ejus simul

3. Ulula, Hesebon, quoniam vastata es, ut sis in acervum lapidum; clamate, filiae Rabba, accingite vos ciliciis, plangite et circuite per muros, quoniam Melchom in transmigrationem ducetur, sacerdotes eius et principes eius simul.

4. quid gloriaris in vallibus defluxit vallis tua filia delicata quæ confidebas in thesauris tuis et dicebas quis veniet ad me

4. Quid gloriaris in vallibus? Copiose fluxit vallis tua, filia rebellis, quae confidebas in thesauris tuis et dicebas: “Quis veniet ad me?”.

5. ecce ego inducam super te terrorem ait Dominus Deus exercituum ab omnibus qui sunt in circuitu tuo et dispergemini singuli a conspectu vestro nec erit qui congreget fugientem

5. Ecce ego inducam super te terrorem, ait Dominus, Deus exercituum, ab omnibus, qui sunt in circuitu tuo; et dispergemini singuli in viam suam, nec erit qui congreget fugientes.

6. et post hæc reverti faciam captivos filiorum Ammon ait Dominus

6. Et post haec convertam sortem filiorum Ammon”, ait Dominus.

7. ad Idumeam hæc dicit Dominus exercituum numquid non est ultra sapientia in Theman periit consilium a filiis inutilis facta est sapientia eorum

7. Ad Edom. Haec dicit Dominus exercituum: “Numquid non ultra est sapientia in Theman? Periit consilium a prudentibus, inutilis facta est sapientia eorum.

8. fugite terga vertite descendite in voragine habitatores Dedan quoniam perditionem Esau adduxi super eum tempus visitationis ejus

8. Fugite, terga vertite, descendite in voraginem, habitatores Dedan, quoniam perditionem Esau adduxi super eum, tempore quo visitavi eum.

9. si vindemiatores venissent super te non reliquissent racemum si fures in nocte rapuissent quod sufficeret sibi

9. Si vindemiatores veniunt super te, non relinquent racemum; si fures in nocte, diripiunt, quod placet sibi.

10. ego vero discoperui Esau revelavi abscondita ejus et celari non poterit vastatum est semen ejus et fratres ejus et vicini ejus et non erit

10. Ego vero discooperui Esau, revelavi abscondita eius, et celari non poterit; vastatum est semen eius et fratres eius et vicini eius, et non erit.

11. relinque pupillos tuos ego eos faciam vivere et viduæ tuæ in me sperabunt

11. Relinque pupillos tuos, ego faciam eos vivere; et viduae tuae in me sperabunt.

12. quia hæc dicit Dominus ecce quibus non erat judicium ut biberent calicem bibentes bibent et tu quasi innocens relinqueris non eris innocens sed bibens bibes

12. Quia haec dicit Dominus: Ecce quibus non erat iudicium, ut biberent calicem, bibentes bibent; et tu quasi innocens relinqueris? Non eris innocens, sed bibens bibes.

13. quia per memet ipsum juravi dicit Dominus quod in solitudinem et in obprobrium et in desertum et in maledictionem erit Bosra et omnes civitates ejus erunt in solitudines sempiternas

13. Quia per memetipsum iuravi, dicit Dominus, quod in solitudinem et in opprobrium et in desertum et in maledictionem erit Bosra; et omnes civitates eius erunt in solitudines sempiternas”.

14. auditum audivi a Domino et legatus ad gentes missus est congregamini et venite contra eam et consurgamus in prœlium

14. Auditum audivi a Domino, et legatus ad gentes missus est: “Congregamini et venite contra eam et consurgite in proelium”.

15. ecce enim parvulum dedi te in gentibus contemptibilem inter homines

15. “Ecce enim parvulum dedi te in gentibus, contemptibilem inter homines.

16. arrogantia tua decepit te et superbia cordis tui qui habitas in cavernis petræ et adprehendere niteris altitudinem collis cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum inde detraham te dicit Dominus

16. Arrogantia tua decepit te, et superbia cordis tui, qui habitas in cavernis petrae et tenes altitudinem collis; cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus.

17. et erit Idumea deserta omnis qui transibit per eam stupebit et sibilabit super omnes plagas ejus

17. Et erit Edom in desolationem: omnis, qui transibit per eam, stupebit et sibilabit super omnes plagas eius.

18. sicuti subversa est Sodoma et Gomorra et vicinæ ejus ait Dominus non habitabit ibi vir et non incolet eam filius hominis

18. Sicut subversa est Sodoma et Gomorra et vicinae eius, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non peregrinabitur in ea filius hominis.

19. ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem præponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meo

19. Ecce quasi leo ascendet de silva condensa Iordanis ad prata semper virentia, quia subito currere faciam eos ex illa; et, qui erit electus, illum praeponam ei. Quis enim similis mei? Et quis vocabit me in iudicium? Et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo?

20. propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom et cogitationes ejus quas cogitavit de habitatoribus Theman si non dejecerint eos parvuli gregis nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum

20. Propterea audite consilium Domini, quod iniit de Edom, et cogitationes eius, quas cogitavit de habitatoribus Theman: Certe abstrahent parvulos gregis, certe desolabuntur super eos pascua eorum.

21. a voce ruinæ eorum commota est terra clamor in mari Rubro auditus est vocis ejus

21. A voce ruinae eorum commota est terra, clamor in mari Rubro auditus est ocis eius.

22. ecce quasi aquila ascendet et evolabit et expandet alas suas super Bosram et erit cor fortium Idumeæ in die illa quasi cor mulieris parturientis

22. Ecce quasi aquila ascendet et volabit et expandet alas suas super Bosram; et erit cor fortium Edom in die illa quasi cor mulieris parturientis”.

23. ad Damascum confusa est Emath et Arfad quia auditum pessimum audierunt turbati sunt in mari sollicitudine quiescere non potuit

23. Ad Damascum. “Confusa est Emath et Arphad, quia auditum pessimum audierunt; turbati sunt in mari sollicitudinis, quod quiescere non potuit.

24. dissoluta est Damascus versa in fugam tremor adprehendit eam angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem

24. Dissoluta est Damascus, versa in fugam; tremor apprehendit eam, angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem.

25. quomodo dereliquerunt civitatem laudabilem urbem lætitiæ

25. Quomodo non erit derelicta civitas laudabilis, urbs laetitiae?

26. ideo cadent juvenes ejus in plateis ejus et omnes viri prœlii conticescent in die illa ait Dominus exercituum

26. Ideo cadent iuvenes eius in plateis eius, et omnes viri proelii conticescent in die illa, ait Dominus exercituum.

27. et succendam ignem in muro Damasci et devorabit mœnia Benadad

27. Et succendam ignem in muro Damasci, et devorabit moenia Benadad”.

28. ad Cedar et ad regna Asor quæ percussit Nabuchodonosor rex Babylonis hæc dicit Dominus surgite ascendite ad Cedar et vastate filios orientis

28. Ad Cedar et ad regna Asor, quae percussit Nabuchodonosor rex Babylonis. Haec dicit Dominus: “Surgite, ascendite ad Cedar et vastate filios orientis.

29. tabernacula eorum et greges eorum capient pelles eorum et omnia vasa eorum et camelos eorum tollent sibi et vocabunt super eos formidinem in circuitu

29. Tabernacula eorum et greges eorum capient; tentoria eorum et omnia vasa eorum et camelos eorum tollent sibi; et vocabunt super eos formidinem in circuitu.

30. fugite abite vehementer in voraginibus sedete qui habitatis Asor ait Dominus iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium et cogitavit adversum vos cogitationes

30. Fugite, abite vehementer, in voraginibus sedete, qui habitatis Asor, ait Dominus; iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium et cogitavit adversum vos cogitationes.

31. consurgite et ascendite ad gentem quietam et habitantem confidenter ait Dominus non ostia non vectes ei soli habitant

31. Consurgite, et ascendite ad gentem quietam et habitantem confidenter, ait Dominus; non ostia nec vectes eis: soli habitant.

32. et erunt cameli eorum in direptionem et multitudo jumentorum in prædam et dispergam eos in omnem ventum qui sunt adtonsi in comam et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos ait Dominus

32. Et erunt cameli eorum in direptionem, et multitudo iumentorum in praedam; et dispergam eos in omnem ventum, qui sunt attonsi in comam, et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait Dominus.

33. et erit Asor in habitaculum draconum deserta usque in æternum non manebit ibi vir nec incolet eam filius hominis

33. Et erit Asor in habitaculum thoum, deserta usque in aeternum; non manebit ibi vir, nec peregrinabitur in ea filius hominis”.

34. quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam adversus Ælam in principio regni Sedeciæ regis Juda dicens

34. Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam super Elam, in principio regni Sedeciae regis Iudae, dicens:

35. hæc dicit Dominus exercituum ecce ego confringam arcum Ælam summam fortitudinem eorum

35. “Haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego confringam arcum Elam, summam fortitudinem eorum;

36. et inducam super Ælam quattuor ventos a quattuor plagis cæli et ventilabo eos in omnes ventos istos et non erit gens ad quam non perveniant profugi Ælam

36. et inducam super Elam quattuor ventos a quattuor plagis caeli, et ventilabo eos in omnes ventos istos, et non erit gens, ad quam non perveniant profugi Elam.

37. et pavere faciam Ælam coram inimicis suis et in conspectu quærentium animam eorum et adducam super eos malum iram furoris mei dicit Dominus et emittam post eos gladium donec consumam eos

37. Et pavere faciam Elam coram inimicis suis et in conspectu quaerentium animam eorum; et adducam super eos malum iram furoris mei, dicit Dominus, et mittam post eos gladium, donec consumam eos.

38. et ponam solium meum in Ælam et perdam inde reges et principes ait Dominus

38. Et ponam solium meum in Elam et perdam inde regem et principes, ait Dominus.

39. in novissimis autem diebus reverti faciam captivos Ælam dicit Dominus

39. In novissimis autem diebus convertam sortem Elam”, dicit Dominus.



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.