Löydetty 206 Tulokset: vocavit ministerium

  • hoc est officium familiæ Meraritarum et ministerium in tabernaculo fœderis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis (Liber Numeri 4, 33)

  • a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi fœderis (Liber Numeri 4, 35)

  • a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum ingredientes ad ministerium tabernaculi et onera portanda (Liber Numeri 4, 47)

  • exaudivitque Dominus preces Israël et tradidit Chananeum quem ille interfecit subversis urbibus ejus et vocavit nomen loci illius Horma id est anathema (Liber Numeri 21, 3)

  • ne forte oculis elevatis ad cælum videas solem et lunam et omnia astra cæli et errore deceptus adores ea et colas quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus quæ sub cælo sunt (Liber Deuteronomii 4, 19)

  • vocavit ergo Josue filius Nun sacerdotes et dixit ad eos tollite arcam fœderis et septem alii sacerdotes tollant septem jobeleorum bucinas et incedant ante arcam Domini (Liber Iosue 6, 6)

  • vocavit Gabaonitas Josue et dixit eis cur nos decipere fraude voluistis ut diceretis procul valde habitamus a vobis cum in medio nostri sitis (Liber Iosue 9, 22)

  • decrevitque in illo die esse eos in ministerium cuncti populi et altaris Domini cædentes ligna et aquas conportantes usque in præsens tempus in loco quem Dominus elegisset (Liber Iosue 9, 27)

  • cumque educti essent ad eum vocavit omnes viros Israël et ait ad principes exercitus qui secum erant ite et ponite pedes super colla regum istorum qui cum perrexissent et subiectorum pedibus colla calcarent (Liber Iosue 10, 24)

  • eodem tempore vocavit Josue Rubenitas et Gadditas et dimidiam tribum Manasse (Liber Iosue 22, 1)

  • vocavit Josue omnem Israhelem majoresque natu et principes ac duces et magistros dixitque ad eos ego senui et progressioris ætatis sum (Liber Iosue 23, 2)

  • congregavitque Josue omnes tribus Israël in Sychem et vocavit majores natu ac principes et judices et magistros steteruntque in conspectu Domini (Liber Iosue 24, 1)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina