Löydetty 30 Tulokset: respice

  • exaudi me Domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice me (Liber Psalmorum 68, 17)

  • Deus ne elongeris a me Deus meus in adiutorium meum respice (Liber Psalmorum 70, 12)

  • respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum (Liber Psalmorum 73, 20)

  • Deus virtutum convertere respice de cælo et vide et visita vineam istam (Liber Psalmorum 79, 15)

  • protector noster aspice Deus et respice in faciem christi tui (Liber Psalmorum 83, 10)

  • respice in me et miserere mei da imperium tuum puero tuo et salvum fac filium ancillæ tuæ (Liber Psalmorum 85, 16)

  • et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum (Liber Psalmorum 89, 16)

  • congrega dispersionem nostram libera eos qui serviunt gentibus contemptos et abominatos respice ut sciant gentes quod tu es Deus noster (Liber II Maccabaeorum 1, 27)

  • miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum (Liber Ecclesiasticus 36, 1)

  • respice Sion civitatem sollemnitatis nostræ oculi tui videbunt Hierusalem habitationem opulentam tabernaculum quod nequaquam transferri poterit nec auferentur clavi ejus in sempiternum et omnes funiculi ejus non rumpentur (Liber Isaiae 33, 20)

  • ne irascaris Domine satis et ne ultra memineris iniquitatis ecce respice populus tuus omnes nos (Liber Isaiae 64, 9)

  • recordare Domine quid acciderit nobis intuere et respice obprobrium nostrum (Lamentationes 5, 1)


“Não abandone sua alma à tentação, diz o Espírito Santo, já que a alegria do coração é a vida da alma e uma fonte inexaurível de santidade.” São Padre Pio de Pietrelcina