Löydetty 14 Tulokset: putasne
cecidit Abraham in faciem et risit dicens in corde suo putasne centenario nascetur filius et Sarra nonagenaria pariet (Liber Genesis 17, 17)
et dixit David putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam propter Jonathan (Liber II Samuelis 9, 1)
putasne Gabelus mortuus est et nemo illi reddet pecuniam (Liber Thobis 10, 2)
putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea (Liber Iob 14, 14)
in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi (Liber Iob 17, 16)
putasne Deus e vicino ego sum dicit Dominus et non Deus de longe (Liber Ieremiae 23, 23)
mittens autem rex Sedecias tulit eum et interrogavit in domo sua abscondite et dixit putasne est sermo a Domino et dixit Hieremias est et ait in manu regis Babylonis traderis (Liber Ieremiae 37, 16)
et dixit ad me fili hominis putasne vides tu quid isti faciant abominationes magnas quas domus Israël facit hic ut procul recedam a sanctuario meo et adhuc conversus videbis abominationes majores (Prophetia Ezechielis 8, 6)
et dixit ad me fili hominis putasne vivent ossa ista et dixi Domine Deus tu nosti (Prophetia Ezechielis 37, 3)
Respondit rex, et dixit Danieli, cuius nomen erat Baltassar Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem eius? (Prophetia Danielis 2, 26)
appropinquansque lacui, Danielem voce lacrymabili inclamavit, et affatus est eum Daniel serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit te liberare a leonibus? (Prophetia Danielis 6, 20)
et dixit Dominus putasne bene irasceris tu (Prophetia Ionae 4, 4)