Löydetty 230 Tulokset: prophetiae Abias Hieroboam Peccatum idololatria

  • audivit Ahias sonitum pedum ejus intrœuntis per ostium et ait ingredere uxor Hieroboam quare aliam esse te simulas ego autem missus sum ad te durus nuntius (Liber I Regum 14, 6)

  • vade et dic Hieroboam hæc dicit Dominus Deus Israël quia exaltavi te de medio populi et dedi te ducem super populum meum Israël (Liber I Regum 14, 7)

  • idcirco ecce ego inducam mala super domum Hieroboam et percutiam de Hieroboam mingentem ad parietem et clausum et novissimum in Israël et mundabo reliquias domus Hieroboam sicut mundari solet fimus usque ad purum (Liber I Regum 14, 10)

  • qui mortui fuerint de Hieroboam in civitate comedent eos canes qui autem mortui fuerint in agro vorabunt eos aves cæli quia Dominus locutus est (Liber I Regum 14, 11)

  • et planget eum omnis Israël et sepeliet iste enim solus infertur de Hieroboam in sepulchrum quia inventus est super eo sermo bonus ad Dominum Deum Israël in domo Hieroboam (Liber I Regum 14, 13)

  • constituet autem sibi Dominus regem super Israël qui percutiat domum Hieroboam in hac die et in hoc tempore (Liber I Regum 14, 14)

  • et tradet Dominus Israël propter peccata Hieroboam qui peccavit et peccare fecit Israël (Liber I Regum 14, 16)

  • surrexit itaque uxor Hieroboam et abiit et venit in Thersa cumque illa ingrederetur limen domus puer mortuus est (Liber I Regum 14, 17)

  • reliqua autem verborum Hieroboam quomodo pugnaverit et quomodo regnaverit ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël (Liber I Regum 14, 19)

  • dies autem quibus regnavit Hieroboam viginti duo anni sunt et dormivit cum patribus suis regnavitque Nadab filius ejus pro eo (Liber I Regum 14, 20)

  • fuitque bellum inter Roboam et Hieroboam cunctis diebus (Liber I Regum 14, 30)

  • igitur in octavodecimo anno regni Hieroboam filii Nabath regnavit Abiam super Judam (Liber I Regum 15, 1)


“A meditação não é um meio para chegar a Deus, mas um fim. A finalidade da meditação é o amor a Deus e ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina