Löydetty 230 Tulokset: prophetiae Abias Hieroboam Peccatum idololatria

  • et non adquievit rex populo quoniam aversatus eum fuerat Dominus ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahiæ Silonitæ ad Hieroboam filium Nabath (Liber I Regum 12, 15)

  • factum est autem cum audisset omnis Israël quod reversus esset Hieroboam miserunt et vocaverunt eum congregato cœtu et constituerunt regem super omnem Israël nec secutus est quisquam domum David præter tribum Juda solam (Liber I Regum 12, 20)

  • ædificavit autem Hieroboam Sychem in monte Ephraim et habitavit ibi et egressus inde ædificavit Phanuhel (Liber I Regum 12, 25)

  • dixitque Hieroboam in corde suo nunc revertetur regnum ad domum David (Liber I Regum 12, 26)

  • et factum est verbum hoc in peccatum ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan (Liber I Regum 12, 30)

  • et ecce vir Dei venit de Juda in sermone Domini in Bethel Hieroboam stante super altare et tus jaciente (Liber I Regum 13, 1)

  • post verba hæc non est reversus Hieroboam de via sua pessima sed e contrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum quicumque volebat implebat manum suam et fiebat sacerdos excelsorum (Liber I Regum 13, 33)

  • et propter hanc causam peccavit domus Hieroboam et eversa est et deleta de superficie terræ (Liber I Regum 13, 34)

  • in tempore illo ægrotavit Abia filius Hieroboam (Liber I Regum 14, 1)

  • dixitque Hieroboam uxori suæ surge et commuta habitum ne cognoscaris quod sis uxor Hieroboam et vade in Silo ubi est Ahia propheta qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc (Liber I Regum 14, 2)

  • fecit ut dixerat uxor Hieroboam et consurgens abiit in Silo et venit in domum Ahia at ille non poterat videre quia caligaverant oculi ejus præ senectute (Liber I Regum 14, 4)

  • dixit autem Dominus ad Ahiam ecce uxor Hieroboam ingreditur ut consulat te super filio suo qui ægrotat hæc et hæc loqueris ei cum ergo illa intraret et dissimularet se esse quæ erat (Liber I Regum 14, 5)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina