Löydetty 230 Tulokset: prophetiae Abias Hieroboam Peccatum idololatria

  • de propitiatu peccatorum noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum (Liber Ecclesiasticus 5, 5)

  • bona est substantia cui non est peccatum in conscientia et nequissima paupertas in ore impii (Liber Ecclesiasticus 13, 30)

  • audiet enim te et custodiet te et quasi defendens peccatum odiet te et sic aderit tibi semper (Liber Ecclesiasticus 19, 9)

  • quam bonum est correptum manifestare pænitentiam sic enim effugies voluntarium peccatum est tacens qui invenitur sapiens (Liber Ecclesiasticus 20, 4)

  • et qui transgreditur a justitia ad peccatum Deus paravit eum ad rompheam (Liber Ecclesiasticus 26, 27)

  • et Hieroboam filium Nabath qui peccare fecit Israël et dedit Efraim viam peccandi et plurima redundaverunt peccata ipsorum (Liber Ecclesiasticus 47, 29)

  • præter David et Ezechiam et Josiam omnes peccatum commiserunt (Liber Ecclesiasticus 49, 5)

  • agnitio vultus eorum respondit eis et peccatum suum quasi Sodomæ prædicaverunt nec absconderunt væ animæ eorum quoniam reddita sunt eis mala (Liber Isaiae 3, 9)

  • væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis et quasi vinculum plaustri peccatum (Liber Isaiae 5, 18)

  • et tetigit os meum et dixit ecce tetigit hoc labia tua et auferetur iniquitas tua et peccatum tuum mundabitur (Liber Isaiae 6, 7)

  • idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Jacob et iste omnis fructus ut auferatur peccatum ejus cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides cineris adlisos non stabunt luci et delubra (Liber Isaiae 27, 9)

  • væ filii desertores dicit Dominus ut faceretis consilium et non ex me et ordiremini telam et non per spiritum meum ut adderetur peccatum super peccatum (Liber Isaiae 30, 1)


“A mulher forte é a que tem temor de Deus, a que mesmo à custa de sacrifício faz a vontade de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina