Löydetty 221 Tulokset: omnium
quapropter contestor vos hodierna die quia mundus sum a sanguine omnium (Actus Apostolorum 20, 26)
magnus autem fletus factus est omnium et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum (Actus Apostolorum 20, 37)
et cum hæc dixisset sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium et cum fregisset cœpit manducare (Actus Apostolorum 27, 35)
et signum accepit circumcisionis signaculum justitiæ fidei quæ est in præputio ut sit pater omnium credentium per præputium ut reputetur et illis ad justitiam (Epistula ad Romanos 4, 11)
ideo ex fide ut secundum gratiam ut firma sit promissio omni semini non ei qui ex lege est solum sed et ei qui ex fide est Abrahæ qui est pater omnium nostrum (Epistula ad Romanos 4, 16)
non enim est distinctio Judæi et Græci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum (Epistula ad Romanos 10, 12)
conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur (Epistula ad Romanos 11, 32)
blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus omnium peripsima usque adhuc (Epistula I ad Corinthios 4, 13)
nam cum liber essem ex omnibus omnium me servum feci ut plures lucri facerem (Epistula I ad Corinthios 9, 19)
gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor (Epistula I ad Corinthios 14, 18)
novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi (Epistula I ad Corinthios 15, 8)
et hoc ipsum scripsi ut non cum venero tristitiam super tristitiam habeam de quibus oportuerat me gaudere confidens in omnibus vobis quia meum gaudium omnium vestrum est (Epistula II ad Corinthios 2, 3)