Löydetty 250 Tulokset: mittens mare

  • et mittens vocavit eum dixitque illi nonne testificatus sum tibi per Dominum et prædixi tibi quacumque die egressus jeris huc et illuc scito te esse moriturum et respondisti mihi bonus sermo audivi (Liber I Regum 2, 42)

  • servi mei deponent ea de Libano ad mare et ego conponam ea in ratibus in mari usque ad locum quem significaveris mihi et adplicabo ea ibi et tu tolles ea præbebisque necessaria mihi ut detur cibus domui meæ (Liber I Regum 5, 9)

  • fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labium rotundum in circuitu quinque cubitorum altitudo ejus et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum (Liber I Regum 7, 23)

  • et scalptura subter labium circumibat illud decem cubitis ambiens mare duo ordines scalpturarum histriatarum erant fusiles (Liber I Regum 7, 24)

  • et stabat super duodecim boves e quibus tres respiciebant ad aquilonem et tres ad occidentem et tres ad meridiem et tres ad orientem et mare super eos desuper erat quorum posteriora universa intrinsecus latitabant (Liber I Regum 7, 25)

  • et constituit decem bases quinque ad dexteram partem templi et quinque ad sinistram mare autem posuit ad dexteram partem templi contra orientem ad meridiem (Liber I Regum 7, 39)

  • et mare unum et boves duodecim subter mare (Liber I Regum 7, 44)

  • quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis deferens inde aurum et argentum dentes elefantorum et simias et pavos (Liber I Regum 10, 22)

  • et dixit ad puerum suum ascende et prospice contra mare qui cum ascendisset et contemplatus esset ait non est quicquam et rursum ait illi revertere septem vicibus (Liber I Regum 18, 43)

  • ipse restituit terminos Israël ab introitu Emath usque ad mare Solitudinis juxta sermonem Domini Dei Israël quem locutus est per servum suum Jonam filium Amathi prophetam qui erat de Geth quæ est in Opher (Liber II Regum 14, 25)

  • tulit autem rex Ahaz celatas bases et luterem qui erat desuper et mare deposuit de bubus æneis qui sustentabant illud et posuit super pavimentum stratum lapide (Liber II Regum 16, 17)

  • columnas autem æreas quæ erant in templo Domini et bases et mare æreum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et transtulerunt æs omnium in Babylonem (Liber II Regum 25, 13)


“Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação, perturbação e ansiedade. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina