Löydetty 745 Tulokset: meum
et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ et sanitas in pinnis ejus et egrediemini et salietis sicut vituli de armento (Prophetia Malachiae 4, 2)
et tu Bethleem terra Juda nequaquam minima es in principibus Juda ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israël (Evangelium secundum Matthaeum 2, 6)
et erat ibi usque ad obitum Herodis ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem ex Ægypto vocavi filium meum (Evangelium secundum Matthaeum 2, 15)
et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus (Evangelium secundum Matthaeum 8, 8)
alius autem de discipulis ejus ait illi Domine permitte me primum ire et sepelire patrem meum (Evangelium secundum Matthaeum 8, 21)
et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem perseveraverit in finem hic salvus erit (Evangelium secundum Matthaeum 10, 22)
hic enim est de quo scriptum est ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam qui præparabit viam tuam ante te (Evangelium secundum Matthaeum 11, 10)
tollite jugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris (Evangelium secundum Matthaeum 11, 29)
jugum enim meum suave est et onus meum leve est (Evangelium secundum Matthaeum 11, 30)
ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animæ meæ ponam spiritum meum super eum et judicium gentibus nuntiabit (Evangelium secundum Matthaeum 12, 18)
sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum meum (Evangelium secundum Matthaeum 13, 30)
ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem aperiam in parabolis os meum eructabo abscondita a constitutione mundi (Evangelium secundum Matthaeum 13, 35)