Löydetty 302 Tulokset: malum

  • quare ergo contempsisti verbum Domini ut faceres malum in conspectu meo Uriam Hettheum percussisti gladio et uxorem illius accepisti uxorem et interfecisti eum gladio filiorum Ammon (Liber II Samuelis 12, 9)

  • itaque hæc dicit Dominus ecce ego suscitabo super te malum de domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo proximo tuo et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis hujus (Liber II Samuelis 12, 11)

  • quæ respondit ei majus est hoc malum quod nunc agis adversum me quam quod ante fecisti expellens me et noluit audire eam (Liber II Samuelis 13, 16)

  • porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum oderat enim Absalom Amnon eo quod violasset Thamar sororem suam (Liber II Samuelis 13, 22)

  • dixitque Absalom et omnis vir Israël melius consilium Husai Arachitæ consilio Ahitofel Domini autem nutu dissipatum est consilium Ahitofel utile ut induceret Dominus super Absalom malum (Liber II Samuelis 17, 14)

  • dixit autem rex ad Chusi estne pax puero Absalom cui respondens Chusi fiant inquit sicut puer inimici domini mei regis et universi qui consurgunt adversum eum in malum (Liber II Samuelis 18, 32)

  • dixitque Salomon si fuerit vir bonus non cadet ne unus quidem capillus ejus in terram sin autem malum inventum fuerit in eo morietur (Liber I Regum 1, 52)

  • dixitque rex ad Semei tu nosti omne malum cujus tibi conscium est cor tuum quod fecisti David patri meo reddidit Dominus malitiam tuam in caput tuum (Liber I Regum 2, 44)

  • dabis ergo servo tuo cor docile ut judicare possit populum tuum et discernere inter malum et bonum quis enim potest judicare populum istum populum tuum hunc multum (Liber I Regum 3, 9)

  • et respondebunt quia dereliquerunt Dominum Deum suum qui eduxit patres eorum de terra Ægypti et secuti sunt deos alienos et adoraverunt eos et coluerunt idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc (Liber I Regum 9, 9)

  • eratque adversarius Israël cunctis diebus Salomonis et hoc est malum Adad et odium contra Israël regnavitque in Syria (Liber I Regum 11, 25)

  • et fecit Judas malum coram Domino et inritaverunt eum super omnibus quæ fecerant patres eorum in peccatis suis quæ peccaverant (Liber I Regum 14, 22)


“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina