Löydetty 567 Tulokset: locutus

  • sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos sicut locutus es in manus puerorum tuorum prophetarum dicens (Liber Baruch 2, 20)

  • et non audierunt vocem tuam ut operarentur regi Babyloniæ et statuisti verba tua quæ locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum ut proferrentur ossa regum nostrorum et ossa patrum nostrorum de loco suo (Liber Baruch 2, 24)

  • sicut locutus es in manu pueri tui Moysi in die qua præcepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israël (Liber Baruch 2, 28)

  • et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi et statuit me supra pedes meos et audivi loquentem ad me (Prophetia Ezechielis 2, 2)

  • si dicente me ad impium morte morieris non adnuntiaveris ei neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat ipse impius in iniquitate sua morietur sanguinem autem ejus de manu tua requiram (Prophetia Ezechielis 3, 18)

  • et ingressus est in me spiritus et statuit me super pedes meos et locutus est mihi et dixit ad me ingredere et includere in medio domus tuæ (Prophetia Ezechielis 3, 24)

  • cum autem locutus fuero tibi aperiam os tuum et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus qui audit audiat et qui quiescit quiescat quia domus exasperans est (Prophetia Ezechielis 3, 27)

  • et conpleam furorem meum et requiescere faciam indignationem meam in eis et consolabor et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo cum implevero indignationem meam in eis (Prophetia Ezechielis 5, 13)

  • ego Dominus locutus sum quando misero sagittas famis pessimas in eos quæ erunt mortiferæ et quas mittam ut disperdam vos et famem congregabo super vos et conteram vobis baculum panis (Prophetia Ezechielis 5, 16)

  • et inmittam in vos famem et bestias pessimas usque ad internicionem et pestilentia et sanguis transibunt per te et gladium inducam super te ego Dominus locutus sum (Prophetia Ezechielis 5, 17)

  • et scient quia ego Dominus non frustra locutus sum ut facerem eis malum hoc (Prophetia Ezechielis 6, 10)

  • et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quæ ostenderat mihi (Prophetia Ezechielis 11, 25)


“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina