Löydetty 71 Tulokset: inimicorum

  • et post hæc ait Dominus dabo Sedeciam regem Juda et servos ejus et populum ejus et qui derelicti sunt in civitate hac a peste et gladio et fame in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum eorum et in manu quærentium animam eorum et percutiet eos in ore gladii et non movebitur neque parcet nec miserebitur (Liber Ieremiae 21, 7)

  • et dabo eos in manu inimicorum suorum et in manu quærentium animam eorum et erit morticinum eorum in escam volucribus cæli et bestiis terræ (Liber Ieremiae 34, 20)

  • et Sedeciam regem Juda et principes ejus dabo in manu inimicorum suorum et in manu quærentium animam eorum et in manu exercituum regis Babylonis qui recesserunt a vobis (Liber Ieremiae 34, 21)

  • hæc dicit Dominus ecce ego tradam Pharaonem Efree regem Ægypti in manu inimicorum ejus et in manu quærentium animam illius sicut tradidi Sedeciam regem Juda in manu Nabuchodonosor regis Babylonis inimici sui et quærentis animam ejus (Liber Ieremiae 44, 30)

  • quid est Israël quid est quod in terra es inimicorum (Liber Baruch 3, 10)

  • qui enim adduxit super vos mala ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum (Liber Baruch 4, 18)

  • animæquiores estote filii clamate ad Dominum et eripiet vos de manu principum inimicorum (Liber Baruch 4, 21)

  • et reduxero eos de populis et congregavero de terris inimicorum suorum et sanctificatus fuero in eis in oculis gentium plurimarum (Prophetia Ezechielis 39, 27)

  • et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, prævaricatorumque et regi iniusto, et pessimo ultra omnem terram. (Prophetia Danielis 3, 32)

  • dole et satage filia Sion quasi parturiens quia nunc egredieris de civitate et habitabis in regione et venies usque ad Babylonem ibi liberaberis ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum (Prophetia Michaeae 4, 10)

  • daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi (Evangelium secundum Lucam 1, 74)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina