Löydetty 422 Tulokset: igitur
confestim igitur misi ad te et tu bene fecisti veniendo nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quæcumque tibi præcepta sunt a Domino (Actus Apostolorum 10, 33)
notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi justificari (Actus Apostolorum 13, 38)
multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiæ suæ dante signa et prodigia fieri per manus eorum (Actus Apostolorum 14, 3)
illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Fœnicen et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus (Actus Apostolorum 15, 3)
illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et congregata multitudine tradiderunt epistulam (Actus Apostolorum 15, 30)
nuntiavit autem custos carceris verba hæc Paulo quia miserunt magistratus ut dimittamini nunc igitur exeuntes ite in pace (Actus Apostolorum 16, 36)
disputabat igitur in synagoga cum Judæis et colentibus et in foro per omnes dies ad eos qui aderant (Actus Apostolorum 17, 17)
tribunus igitur dimisit adulescentem præcipiens ne cui loqueretur quoniam hæc nota sibi fecisset (Actus Apostolorum 23, 22)
propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui propter spem enim Israël catena hac circumdatus sum (Actus Apostolorum 28, 20)
si igitur præputium justitias legis custodiat nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur (Epistula ad Romanos 2, 26)
quid igitur præcellimus eos nequaquam causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse (Epistula ad Romanos 3, 9)
justificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum (Epistula ad Romanos 5, 1)