Löydetty 422 Tulokset: igitur
si autem ego in Spiritu Dei eicio dæmones igitur pervenit in vos regnum Dei (Evangelium secundum Matthaeum 12, 28)
dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Jesu qui dicitur Christus (Evangelium secundum Matthaeum 27, 22)
respondens autem Jesus dixit illis reddite igitur quæ sunt Cæsaris Cæsari et quæ sunt Dei Deo et mirabantur super eo (Evangelium secundum Marcum 12, 17)
responderunt igitur Judæi et dixerunt ei nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu et dæmonium habes (Evangelium secundum Ioannem 8, 48)
Judæi igitur qui erant cum ea in domo et consolabantur eam cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit secuti sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi (Evangelium secundum Ioannem 11, 31)
et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollit a vobis (Evangelium secundum Ioannem 16, 22)
igitur qui convenerant interrogabant eum dicentes Domine si in tempore hoc restitues regnum Israël (Actus Apostolorum 1, 6)
propheta igitur cum esset et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus (Actus Apostolorum 2, 30)
dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis (Actus Apostolorum 2, 33)
pænitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata (Actus Apostolorum 3, 19)
igitur qui dispersi erant pertransiebant evangelizantes verbum (Actus Apostolorum 8, 4)
introducens igitur eos recepit hospitio sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum (Actus Apostolorum 10, 23)