Löydetty 377 Tulokset: genealogia Moses et Levitarum

  • omne regnum Og in Basan qui regnavit in Astharoth et Edraim ipse fuit de reliquiis Rafaim percussitque eos Moses atque delevit (Liber Iosue 13, 12)

  • dedit ergo Moses possessionem tribui filiorum Ruben juxta cognationes suas (Liber Iosue 13, 15)

  • omnes urbes campestres universaque regna Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon quem percussit Moses cum principibus Madian Eveum et Recem et Sur et Ur et Rabee duces Seon habitatores terræ (Liber Iosue 13, 21)

  • deditque Moses tribui Gad et filiis ejus per cognationes suas possessionem cujus hæc divisio est (Liber Iosue 13, 24)

  • hanc possessionem divisit Moses in campestribus Moab trans Jordanem contra Hiericho ad orientalem plagam (Liber Iosue 13, 32)

  • duabus enim tribubus et dimidiæ dederat Moses trans Jordanem possessionem absque Levitis qui nihil terræ acceperunt inter fratres suos (Liber Iosue 14, 3)

  • quadraginta annorum eram quando me misit Moses famulus Domini de Cadesbarne ut considerarem terram nuntiavique ei quod mihi verum videbatur (Liber Iosue 14, 7)

  • juravitque Moses in die illo dicens terram quam calcavit pes tuus erit possessio tua et filiorum tuorum in æternum quia secutus es Dominum Deum meum (Liber Iosue 14, 9)

  • quia non est inter vos pars Levitarum sed sacerdotium Domini est eorum hereditas Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse jam acceperant possessiones suas trans Jordanem ad orientalem plagam quas dedit eis Moses famulus Domini (Liber Iosue 18, 7)

  • itaque universæ civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israël fuerunt quadraginta octo (Liber Iosue 21, 39)

  • dixitque ad eos fecistis omnia quæ vobis præcepit Moses famulus Domini mihi quoque in omnibus obœdistis (Liber Iosue 22, 2)

  • quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem ac pacem sicut pollicitus est revertimini et ite in tabernacula vestra et in terram possessionis quam tradidit vobis Moses famulus Domini trans Jordanem (Liber Iosue 22, 4)


“A meditação não é um meio para chegar a Deus, mas um fim. A finalidade da meditação é o amor a Deus e ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina