Löydetty 22 Tulokset: fluctus

  • ego autem sum Dominus Deus tuus qui conturbo mare et intumescunt fluctus ejus Dominus exercituum nomen meum (Liber Isaiae 51, 15)

  • impii autem quasi mare fervens quod quiescere non potest et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum (Liber Isaiae 57, 20)

  • me ergo non timebitis ait Dominus et a facie mea non dolebitis qui posui harenam terminum mari præceptum sempiternum quod non præteribit et commovebuntur et non poterunt et intumescent fluctus ejus et non transibunt illud (Liber Ieremiae 5, 22)

  • hæc dicit Dominus qui dat solem in lumine diei ordinem lunæ et stellarum in lumine noctis qui turbat mare et sonant fluctus ejus Dominus exercituum nomen illi (Liber Ieremiae 31, 35)

  • Ægyptus fluminis instar ascendet et velut flumina movebuntur fluctus ejus et dicet ascendens operiam terram perdam civitatem et habitatores ejus (Liber Ieremiae 46, 8)

  • quoniam vastavit Dominus Babylonem et perdidit ex ea vocem magnam et sonabunt fluctus eorum quasi aquæ multæ dedit sonitum vox eorum (Liber Ieremiae 51, 55)

  • et projecisti me in profundum in corde maris et flumen circumdedit me omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt (Prophetia Ionae 2, 4)

  • et transibit in maris freto et percutiet in mari fluctus et confundentur omnia profunda Fluminis et humiliabitur superbia Assur et sceptrum Ægypti recedet (Prophetia Zachariae 10, 11)

  • et facta est procella magna venti et fluctus mittebat in navem ita ut impleretur navis (Evangelium secundum Marcum 4, 37)

  • fluctus feri maris despumantes suas confusiones sidera errantia quibus procella tenebrarum in æternum servata est (Epistula Iudae 1, 13)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina