Löydetty 229 Tulokset: faciam

  • et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël et non polluam nomen sanctum meum amplius et scient gentes quia ego Dominus Sanctus Israël (Prophetia Ezechielis 39, 7)

  • et dixit Dominus ad eum voca nomen ejus Hiezraël quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Hiezraël super domum Hieu et quiescere faciam regnum domus Israël (Prophetia Osee 1, 4)

  • et cessare faciam omne gaudium ejus sollemnitatem ejus neomeniam ejus sabbatum ejus et omnia festa tempora ejus (Prophetia Osee 2, 11)

  • et percutiam eis fœdus in die illa cum bestia agri et cum volucre cæli et cum reptili terræ et arcum et gladium et bellum conteram de terra et dormire eos faciam fiducialiter (Prophetia Osee 2, 18)

  • quid faciam tibi Ephraim quid faciam tibi Juda misericordia vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens (Prophetia Osee 6, 4)

  • quod si et enutrierint filios suos absque liberis eos faciam in hominibus sed et væ eis cum recessero ab eis (Prophetia Osee 9, 12)

  • non faciam furorem iræ meæ non convertar ut disperdam Ephraim quoniam Deus ego et non homo in medio tui Sanctus et non ingrediar civitatem (Prophetia Osee 11, 9)

  • et ego Dominus Deus tuus ex terra Ægypti adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis (Prophetia Osee 12, 9)

  • et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis et expellam eum in terram inviam et desertam faciem ejus contra mare orientale et extremum ejus ad mare novissimum et ascendet fetor ejus et ascendet putredo ejus quia superbe egit (Prophetia Ioel 2, 20)

  • quapropter hæc faciam tibi Israël postquam autem hæc fecero tibi præparare in occursum Dei tui Israël (Prophetia Amos 4, 12)

  • et migrare vos faciam trans Damascum dixit Dominus Deus exercituum nomen ejus (Prophetia Amos 5, 27)

  • et erit in die illa dicit Dominus occidet sol meridie et tenebrescere faciam terram in die luminis (Prophetia Amos 8, 9)


“Apóie-se, como faz Nossa Senhora, à cruz de Jesus e nunca lhe faltará conforto”. São Padre Pio de Pietrelcina