Löydetty 457 Tulokset: esset

  • et qui ante læsi erant quoniam non lædebantur gratias agebant et ut esset differentia donum petebant (Liber Sapientiae 18, 2)

  • omnes enim mensæ repletæ sunt vomitu sordiumque ita ut non esset ultra locus (Liber Isaiae 28, 8)

  • reversus est autem Rabsaces et invenit regem Assyriorum prœliantem adversus Lobna audierat enim quia profectus esset de Lachis (Liber Isaiae 37, 8)

  • quia hæc dicit Dominus Deus in Ægyptum descendit populus meus in principio ut colonus esset ibi et Assur absque ulla causa calumniatus est eum (Liber Isaiae 52, 4)

  • quia pro eo quod mœchata esset aversatrix Israël dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii et non timuit prævaricatrix Juda soror ejus sed abiit et fornicata est etiam ipsa (Liber Ieremiae 3, 8)

  • et sanabant contritionem filiæ populi mei ad ignominiam dicentes pax pax cum non esset pax (Liber Ieremiae 8, 11)

  • et abii ad Eufraten et fodi et tuli lumbare de loco ubi absconderam illud et ecce conputruerat lumbare ita ut nullo usui aptum esset (Liber Ieremiae 13, 7)

  • sicut enim adheret lumbare ad lumbos viri sic adglutinavi mihi omnem domum Israël et omnem domum Juda dicit Dominus ut esset mihi in populum et in nomen et in laudem et in gloriam et non audierunt (Liber Ieremiae 13, 11)

  • infirmata est quæ peperit septem defecit anima ejus occidit ei sol cum adhuc esset dies confusa est et erubuit et residuos ejus in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum ait Dominus (Liber Ieremiae 15, 9)

  • et venit ad me Anamehel filius patrui mei secundum verbum Domini ad vestibulum carceris et ait ad me posside agrum meum qui est in Anathoth in terra Beniamin quia tibi conpetit hereditas et tu propinquus ut possideas intellexi autem quod verbum Domini esset (Liber Ieremiae 32, 8)

  • et factum est verbum Domini ad Hieremiam secundo cum adhuc clausus esset in atrio carceris dicens (Liber Ieremiae 33, 1)

  • ad Hieremiam autem factus fuerat sermo Domini cum clausus esset in vestibulo carceris dicens (Liber Ieremiae 39, 15)


“É doce o viver e o penar para trazer benefícios aos irmãos e para tantas almas que, vertiginosamente, desejam se justificar no mal, a despeito do Bem Supremo.” São Padre Pio de Pietrelcina