Löydetty 1201 Tulokset: Vobis
cum autem venisset domum accesserunt ad eum cæci et dicit eis Jesus creditis quia possum hoc facere vobis dicunt ei utique Domine (Evangelium secundum Matthaeum 9, 28)
tunc tetigit oculos eorum dicens secundum fidem vestram fiat vobis (Evangelium secundum Matthaeum 9, 29)
amen dico vobis tolerabilius erit terræ Sodomorum et Gomorræorum in die judicii quam illi civitati (Evangelium secundum Matthaeum 10, 15)
cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini (Evangelium secundum Matthaeum 10, 19)
non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Evangelium secundum Matthaeum 10, 20)
cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam amen enim dico vobis non consummabitis civitates Israël donec veniat Filius hominis (Evangelium secundum Matthaeum 10, 23)
quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in aure auditis prædicate super tecta (Evangelium secundum Matthaeum 10, 27)
et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam (Evangelium secundum Matthaeum 10, 42)
sed quid existis videre prophetam etiam dico vobis et plus quam prophetam (Evangelium secundum Matthaeum 11, 9)
amen dico vobis non surrexit inter natos mulierum major Johanne Baptista qui autem minor est in regno cælorum major est illo (Evangelium secundum Matthaeum 11, 11)
dicunt cecinimus vobis et non saltastis lamentavimus et non planxistis (Evangelium secundum Matthaeum 11, 17)
væ tibi Corazain væ tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis olim in cilicio et cinere pænitentiam egissent (Evangelium secundum Matthaeum 11, 21)