Löydetty 2185 Tulokset: Vir
quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo et vita ipsa putabantur indigni (Liber Iob 30, 2)
pepigi fœdus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine (Liber Iob 31, 1)
si non dixerunt viri tabernaculi mei quis det de carnibus ejus ut saturemur (Liber Iob 31, 31)
omiserunt autem tres viri isti respondere Job eo quod justus sibi videretur (Liber Iob 32, 1)
non accipiam personam viri et Deum homini non æquabo (Liber Iob 32, 21)
tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam (Liber Iob 33, 16)
quis est vir ut est Job qui bibit subsannationem quasi aquam (Liber Iob 34, 7)
qui graditur cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiis (Liber Iob 34, 8)
dixit enim non placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eo (Liber Iob 34, 9)
ideo viri cordati audite me absit a Deo impietas et ab Omnipotente iniquitas (Liber Iob 34, 10)
viri intellegentes loquantur mihi et vir sapiens audiat me (Liber Iob 34, 34)
memento quod ignores opus ejus de quo cecinerunt viri (Liber Iob 36, 24)