Mosaico decorativo

Löydetty 2185 Tulokset: Vir

  • non est his similis pars Jacob qui enim formavit omnia ipse est et Israël virga hereditatis ejus Dominus exercituum nomen illi (Liber Ieremiae 10, 16)

  • scio Domine quia non est hominis via ejus nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos (Liber Ieremiae 10, 23)

  • audite verba pacti hujus et loquimini ad viros Juda et habitatores Hierusalem (Liber Ieremiae 11, 2)

  • et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus Israël maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus (Liber Ieremiae 11, 3)

  • et dixit Dominus ad me inventa est coniuratio in viris Juda et in habitatoribus Hierusalem (Liber Ieremiae 11, 9)

  • reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores qui noluerunt audire verba mea et hii ergo abierunt post deos alienos ut servirent eis irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum (Liber Ieremiae 11, 10)

  • propterea hæc dicit Dominus ad viros Anathoth qui quærunt animam tuam et dicunt non prophetabis in nomine Domini et non morieris in manibus nostris (Liber Ieremiae 11, 21)

  • et reliquiæ non erunt ex eis inducam enim malum super viros Anathoth annum visitationis eorum (Liber Ieremiae 11, 23)

  • et cum evellero eos convertar et miserebor eorum et reducam eos virum ad hereditatem suam et virum in terram suam (Liber Ieremiae 12, 15)

  • populum istum pessimum qui nolunt audire verba mea et ambulant in pravitate cordis sui abieruntque post deos alienos ut servirent eis et adorarent eos et erunt sicut lumbare istud quod nullo usui aptum est (Liber Ieremiae 13, 10)

  • sicut enim adheret lumbare ad lumbos viri sic adglutinavi mihi omnem domum Israël et omnem domum Juda dicit Dominus ut esset mihi in populum et in nomen et in laudem et in gloriam et non audierunt (Liber Ieremiae 13, 11)

  • et dispergam eos virum a fratre suo et patres et filios pariter ait Dominus non parcam et non concedam neque miserebor ut non disperdam eos (Liber Ieremiae 13, 14)


"Diante de Deus ajoelhe-se sempre." São Padre Pio de Pietrelcina