Mosaico decorativo

Löydetty 2185 Tulokset: Vir

  • et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petræ prominentis in terra deserta (Liber Isaiae 32, 2)

  • et quæ erat arida in stagnum et sitiens in fontes aquarum in cubilibus in quibus prius dracones habitabant orietur viror calami et junci (Liber Isaiae 35, 7)

  • et dixit ad eos Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer omnia verba ista et non potius ad viros qui sedent in muro ut comedant stercora sua et bibant urinam pedum suorum vobiscum (Liber Isaiae 36, 12)

  • et dixerunt ad eum hæc dicit Ezechias dies tribulationis et correptionis et blasphemiæ dies hæc quia venerunt filii usque ad partum et virtus non est parienti (Liber Isaiae 37, 3)

  • hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum despexit te subsannavit te virgo filia Sion post te caput movit filia Hierusalem (Liber Isaiae 37, 22)

  • introjit autem Isajas propheta ad regem Ezechiam et dixit ei quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te et dixit Ezechias de terra longinqua venerunt ad me de Babylone (Liber Isaiae 39, 3)

  • levate in excelsum oculos vestros et videte quis creavit hæc qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat præ multitudine fortitudinis et roboris virtutisque ejus neque unum reliquum fuit (Liber Isaiae 40, 26)

  • qui dat lasso virtutem et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat (Liber Isaiae 40, 29)

  • ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te erunt quasi non sint et peribunt viri qui contradicunt tibi (Liber Isaiae 41, 11)

  • quæres eos et non invenies viros rebelles tuos erunt quasi non sint et veluti consumptio homines bellantes adversum te (Liber Isaiae 41, 12)

  • Dominus sicut fortis egredietur sicut vir prœliator suscitabit zelum vociferabitur et clamabit super inimicos suos confortabitur (Liber Isaiae 42, 13)

  • non obtulisti mihi arietem holocausti tui et victimis tuis non glorificasti me non te servire feci in oblatione nec laborem tibi præbui in ture (Liber Isaiae 43, 23)


"Proponha-se a exercitar-se nas virtudes". São Padre Pio de Pietrelcina