Löydetty 12722 Tulokset: Ut
Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est enim mihi utilis in ministerium (Epistula II ad Timotheum 4, 11)
Tychicum autem misi Ephesum (Epistula II ad Timotheum 4, 12)
pænulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens adfers et libros maxime autem membranas (Epistula II ad Timotheum 4, 13)
in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt non illis reputetur (Epistula II ad Timotheum 4, 16)
Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me prædicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis (Epistula II ad Timotheum 4, 17)
saluta Priscam et Aquilam et Onesifori domum (Epistula II ad Timotheum 4, 19)
Erastus remansit Corinthi Trophimum autem reliqui infirmum Mileti (Epistula II ad Timotheum 4, 20)
festina ante hiemem venire salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes (Epistula II ad Timotheum 4, 21)
Paulus servus Dei apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quæ secundum pietatem est (Epistula ad Titum 1, 1)
manifestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione quæ credita est mihi secundum præceptum salvatoris nostri Dei (Epistula ad Titum 1, 3)
hujus rei gratia reliqui te Cretæ ut ea quæ desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui (Epistula ad Titum 1, 5)
si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriæ aut non subditos (Epistula ad Titum 1, 6)
